CAP.
XXVII.
Per literas iustitiae non tenetur episcopus providere habenti perpetuam
vicariam vel sufficiens patrimonium, nec valent literae gratiae ad beneficium
obtinendum, in quibus impetrans tacuit perpetuam vicariam. Hoc dicit
comprehendendo utrumque intellectum.
Idem Episcopo Veratisamensi.
Postulasti per sedem apostolicam
edoceri, utrum alicuius ecclesiae perpetuo vicario, de proventibus vicariae
bonisque paternis habenti unde valeat commode sustentari, tenearis per illam
formam communem: “Quum secundum Apostolum,” in ecclesiastico beneficio
providere. Ad quod sic duximus respondendum, quod, quum per formam praedictam
necessitatibus pauperum clericorum, qui nullum sunt ecclesiasticum beneficium
assecuti, sicut ibidem exprimi consuevit,
sedes apostolica duxerit succurrendum, perpetuus vicarius, nisi de vicaria
fecerit mentionem, commodum reportare non debet de huiusmodi literis, utpote
veritate tacita impetratis. Non enim beneficio ecclesiastico carere debet dici, cui competenter de perpetuae
vicariae proventibus est provisum. Et pro habente beneficii sufficientis
subsidium ex certa scientia super obtinendo alio beneficio de levi non
scribimus, quin faciamus de primo in nostris literis mentionem. [Tu denique etc. Dat.
Lat. VI. Id. Ian. Pont. nostri Ao. XVI. 1214.]
|