CAP.
VIII.
Simoniacum est
pretium recipere pro ingressu religionis, pro prioratibus vel capellis
concedendis, et pro praelatis instituendis, pro concedenda sepultura, pro
chrismate, pro oleo sancto, pro benedictionibus nubentium, vel aliis
sacramentis; nec valet consuetudo in contrarium. H. d. cum sequenti.
Alexander III.
in concilio Turonensi.
Non satis †utiliter
a populo avaritia redarguitur, si ab his, qui in clero constituti videntur, et
praecipue qui [contempto
saeculo] nomen religiosorum profitentur [et] regulam,
modis omnibus non cavetur. Prohibemus igitur, ne ab iis, qui ad
religionem transire volunt, aliqua pecunia requiratur. Nec prioratus vel
capellaniae quaelibet monachorum aut clericorum annua distractione vendantur.
Nec ab eo, cui regimen ipsarum committitur, pro earum commissione ullum pretium
exigatur. Hoc autem simoniacum esse sanctorum Patrum auctoritas manifeste
declarat. Unde quisquis
contra hoc decretum attentare praesumpserit, tam ille, qui dederit, quam ille,
qui receperit vel consenserit, partem se cum Simone non dubitet habiturum. Pro
sepultura quoque, et chrismatis et olei receptione, nulla cuiusquam pretii
exactio attentetur, nec sub obtentu cuiusquam consuetudinis reatum suum quis
tueatur, quia diuturnitas temporis non diminuit peccata, sed auget.
|