Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER QUINTUS.
    • TITULUS III.   DE SIMONIA, ET NE ALIQUID PRO SPIRITUALIBUS EXIGATUR VEL PROMITTATUR.
      • CAP. IX.   Sumatum est supra in cap. praecedenti.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAP. IX.

 

Sumatum est supra in cap. praecedenti.

 

Ex concilio Lateranensi.

 

Quum in ecclesiae corporeomnia debeant ex caritate tractari, et quod gratis receptum est gratis impendi: horribile; nimis est, quod in quibusdam ecclesiis locum venalitas perhibetur habere ita, ut pro episcopis vel abbatibus seu quibuscunque personis ecclesiasticis ponendis in sedem, sive introducendis presbyteris in ecclesiam, nec non et pro sepulturis et exsequiis mortuorum, et benedictionibus nubentium, seu aliis sacramentis aliquid requiratur et non possit ille, qui indiget, ista percipere, nisi manum implere curaverit largitoris. Putant autem plures, ex hoc sibi licere, quia legem mortis de longa invaluisse consuetudine arbitrantur, non satis, quia cupiditate caecati sunt, attendentes, quod tanto graviora sunt crimina, quanto diutius infelicem animam tenuerunt alligatam. Ne igitur haec de cetero fiant, vel pro personis ecclesiasticis deducendis in sedem, vel sacerdotibus instituendis, aut sepeliendis mortuis, seu benedicendis nubentibus, seu aliis sacramentis conferendis seu collatis aliquid exigatur, districtius prohibemus. Si quis autem contra hoc venire praesumpserit, portionem cum Giezi se noverit habiturum, cuius factum exactione turpis muneris imitatur. [Prohibemus etc. cf. c. 7. de cens. III. 39.]

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License