Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER QUINTUS.
    • TITULUS III.   DE SIMONIA, ET NE ALIQUID PRO SPIRITUALIBUS EXIGATUR VEL PROMITTATUR.
      • CAP. X.   Pro ecclesiarum consecratione nihil est praeter procurationem exigendum.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAP. X.

 

Pro ecclesiarum consecratione nihil est praeter procurationem exigendum.

 

Idem Vigiliensi Episcopo.

 

Quum sit Romanaecclesia, cui licet immeriti praesidemus, mater ecclesiarum omnium et magistra, cogimur ex debito suscepti regiminis, prout nobis Dominus dederit, respondere consultationibus singulorum, ut dubiae quaestiones apostolicae sedis providentia penitus enodentur. Quaesivisti autem, frater episcope, tuae fraternitati rescribi, utrum pro ecclesiarum consecratione quicquam praeter procurationem habere debeas. Et nos Consultationi tuae taliter respondemus, quod nihil pro ecclesiarum consecratione potes vel debes praeter procurationem exigere, Sed procurationem moderatam, quum Apostolus dicat: “nemo cogitur suis stipendiis militare,” ab eadem ecclesia exigere potes.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License