CAP.
XIII.
Notorius
simoniacus in beneficio ab illo deponitur; idem in infamato, qui se purgare non
potest.
Idem Cistrensi
Episcopo.
Insinuatum est
auribus nostris, quod, dum
episcopatus tibi commissus vacaret,
in ecclesiis tui episcopatus plurimi sint clerici instituti, qui
per simoniam habere dicuntur ingressum, et infamia inde respergi. Unde, quoniam indignum est, ut in tali crimine vel
tam turpi suspicione remaneant, fraternitati tuae per apostolica scripta
praecipiendo mandamus, quatenus, si qui fuerint, quos in praedictis
ecclesiis publicum et notorium est simoniace intrasse, eos appellatione cessante amoveas ab ecclesiis taliter acquisitis.
Illis autem, quorum crimen non est publicum et notorium, si publica laboramt
infamia, cum quinta vel sexta manu sui ordinis, infra.XL. dies post harum susceptionem literarum, purgationem
indicas, in qua si defecerint, beneficiis huiusmodi ecclesiarum perpetuo prives
eosdem, provisurus attentius, ut tales
personas ad eorum purgationem recipias, de quibus verisimile sit, quod non
debeant alicuius obtentu deierare.
|