CAP.
XV.
Ecclesia emi
vel redimi non potest. H. d. quoad literam.
Idem
Vigoriensi Episcopo et Priori de Acra.
Querelam
monachorum de Acra nobis transmissam
recepimus, quod, quum ipsi quoddam manerium, quod dicitur Vella, cum pertinentiis suis, et ecclesiam de Genen. a
monachis de Cardonio sub annuo censu quindecim librarum fuissent adepti, et
inde chartam ab ipsis monachis habuissent, quidam
prior eorum, capitulo inconsulto, praescriptum manerium et ecclesiam et chartam monachis de Cardonio accepta pecunia
resignavit. Unde quia praefati monachi de Acra se conqueruntur iniuste
gravatos, et nobis imminet corrigendum,
si quid minus rationabiliter attentatur, causam ipsam experientiae vestrae
committimus, praesentium vobis auctoritate mandamus, quatenus, partibus ante vestram praesentiam convocatis, quae hinc inde proposita fuerint diligentius
audiatis, et praescriptam causam sublato
appellationis remedio concordia vel iudicio terminetis, scituri, quod,
sicut emi non potuit, ita nec redimi ecclesia memorata. Si vero monachi de
Cardonio legitime citati ad vestram praesentiam accedere et iudicio vestro
stare contempserint, vos ipsos monachos de Acra in possessionem eorum, de
quibus controversia vertitur, contradictione
et appellatione cessante inducatis, nec permittatis eos exinde absque
ordine iudiciario molestari. Si vero uterque
vestrum his exsequendis interesse non poterit, alter nihilominus exsequatur.
|