CAP.
XVII.
Pro habendis
spiritualibus homagium facere simoniacum
est.
Idem.
Ex diligenti
tua relatione nobis innotuit, quod H.
Cantuariensis archidiaconus te multis
promissionibus allexit, et quorundam magnorum virorum commonitione ac
sollicitudine induxit, ut ei homagium faceres et fidelitatem praestares,
ita quidem, quod ipse tibi beneficium
ecclesiasticum annis singulis exhiberet. Unde, quoniam huiusmodi obligatio
illicita satis, et contra tuae
salutis, nec non et suae profectum exsistit, sicut tua discretio nequaquam ignorat: super hoc absolvi a nobis
instantius et supliciter postulasti,
adiiciens, quod ab eo deinceps nihil omnino de beneficio acciperes constituto.
Quocirca nos, tuam in hac parte
petitionem honestam et favorabilem attendentes, te a praefati archidiaconi
homagio et fidelitate, praesertim quum haec taliter praestita divinis et
humanis legibus contraire noscantur, ex
beati Petri et nostra etiam auctoritate absolvimus ita, quod ab aliquo episcopo vel sacerdote discreto
poenitentiam inde condignam recipias, et
Deo secundum eius consilium studeas reconciliari. Verum ne aliqua propter
hoc nota vel infamia possis respergi, absolutionis nostrae literas tibi duximus
indulgendas, quibus contra latrantium morsus tutus et praemunitus exsistas, et
quas in testimonium indulgentiae nostrae valeas demonstrare.
|