CAP.
XVIII.
Ordinatio vel
consecratio non censetur simoniaca, licet ordinatori aliquid donatum fuerit non
ex pacto.
Idem
Strigonensi Archiepiscopo.
Etsi
quaestiones tuas de fervore religionis exsurgere,
et ex intimae devotionis affectu, quem circa nos et ecclesiam habes, ad nos
perferri nullatenus ignoremus, non tamen tibi est in his ultra, quam oporteat,
dubitandum, quum leges humanae dicant, quod quidam tenui religione contenti sacramenta etiam necessaria et
legitima exhibere contemnunt, tenuem religionem vocantes, quae in talibus
haesitat, ubi non est aliquatenus haesitandum. Unde Psalmista dicit:
“Trepidaverunt [timore] ubi
non erat timor.” In hoc itaque, quod, dilectus [filius noster] P. tituli
S. Laurentii in Damaso presbyter cardinalis, tunc vero S. Eustachii
diaconus et apostolicae sedis legatus, pro electione tua, et, ut pallium
tibi traderet, ad partes illas accessit, et dilectus filius noster Albanus frater tuus, eius praesciens
necessitatem, ei equum unum, te penitus ignorante, transmisit, quoniam
per mare veniens nullas aut paucas secum equitaturas adduxit, te nullo modo
timere oportet, quum in accipiendis vel dandis muneribus tria sunt maxime
attendenda, personae scilicet dantis et accipientis qualitas, quantitas
muneris, et donationis tempus. Qualitas personarum, ut a quo et cui, videlicet,
an a paupere diviti, vel e converso, sive a divite locupleti datum fuerit, sollicite
consideremus. Aestimatio
muneris et donationis tempus, si magni vel minoris pretii res data exsistat, et
an instante necessitate seu alio tempore conferatur, diligentius
inspiciamus. Quibus siquidem studiosius inquisitis, in praescripta quaestione
tua nil reprehensione dignum invenimus, quod sollicitudini tuae in sequentibus
manifestius apparebit. Si
ergo praedictorum cardinalis et fratris tui personam et qualitatem recta
consideratione pensamus, non fuit magnum, ab eodem fratre tuo cardinali
equum unum transmitti, quem etiam ioculatori non petenti vir tantus et tam
abundans forte donaret. Verum si temporis necessitatem perpendimus, non alia
intentione hoc constat factum fuisse, quam ut cardinali subveniretur in
articulo praenotato. †Quare super hoc in conscientia tua nullus unquam
debet scrupulus dubitationis emergere, quum res data modici pretii quantum ad
personam dantis et accipientis exstiterit, nec alteruter eorum aliquid in mente
habuerit, quod tibi possit vel debeat quamlibet vel in modico laesionem
inferre, etsi ante electionis examinationem et pallii receptionem, quum te
nolente et penitus ignorante sit factum, equus necessitate instante transmissus
fuerit et collatus, nec etiam res tanti pretii reputetur, quae accipientis
animum multum movere debeat, aut ab honestatis proposito ad aliud declinare. Quod autem scriptum est: “Beatus,
qui excutit manus suas ab omni munere,” de illis donis dictum est, quae
accipientis animum allicere vel pervertere solent, quoniam, si ipsa etiam
persona electi offerat ordinatori vel consecratori suo electuarium, medicinas
aut de optimo vino sive de aliis huiusmodi, quae modici pretii fuerint,
et quae voluntatem recipientis inclinare vel movere non debeant, non tamen
ecclesia Romana interpretari consuevit, accipientem in his delinquere vel
donantem, [nisi ista intervenirent
ex pacto etc.]
|