CAP.
XIX.
Abbas et
maiores de conventu, si pro receptione monachi receperunt pecuniam ex pacto, ab
officio et beneficio suspenduntur, et taliter recepta pecunia restituitur, et
in aliud monasterium ita receptus transfertur.
Idem.
Veniens ad nos
F. presbyter simplici nobis relatione proposuit, quod abbas et fratres sancti R. noluerunt eum in
monachum recipere, quousque illis pro monachatu triginta solidos dare
convenit; conventione autem facta statim sequenti die eum monasticum habitum induerunt, et iidem monachi
triginta solidos, abbas vero decem, et familia duodecim pro pastu, asserentes,
hoc esse de consuetudine monasterii, postularunt. Quoniam ergo rei veritas
nobis non constat, et factum huiusmodi perniciosum videtur, fraternitati
tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus rei veritatem diligenter
inquiras, et, si ita esse
inveneris, abbatem et monachos ad restituendam pecuniam praefato F. tam indigne
acceptam, instanter admoneas, et cum omni districtione compellas, et,
abbatem et maiores personas
monasterii pro tantae pravitatis excessu ab officii exsecutione suspendens,
praecipias dicto F., ut in alio monasterio in habitu monastico Domino studeat
deservire.
|