CAP.
XXI.
Breve est, nec
potest brevius summari.
Idem.
Ad nostram †noveris
audientiam pervenisse, unde, si verum est, plurimum admiramur et adversus vos
iure movemur, quod in ecclesiis, in vestra iurisdictione constitutis, vicarios,
nisi ab eis extorta pecunia, nulla ratione ministrare permittitis, et personas
ecclesiarum quasi servos et censuarios singulis annis indebitis exactionibus
gravare praesumitis, extorquendo ab eis pecuniam et procurationes, eas diversis
nominibus aliquando auxilium episcopi, interdum eiusdem episcopi et vestras
consuetudines nuncupantes. Quas si vobis forte reddere contradicunt, vos easdem
personas et ecclesiarum vicarios
ab officio suspenditis, et in eorum ecclesiis divina prohibetis officia
celebrari, et inter cetera denarios chrismatis pro voluntate vestra ab eis in
vestrae salutis periculum extorquere praesumitis, huiusmodi exactionem, ut eam
liberius videamini exigere, quandoque consuetudinem episcopalem, quandoque synodalia, quandoque
paschales denarios appellantes. (Et
infra:) Quia vero non decet vos ita
viliter clericos et inhoneste tractare, Discretioni vestrae per
apostolica scripta mandamus,
quatenus ab eis pro ministerio ecclesiastico exercendo, sive
pro vicariis assignandis, seu pro chrismate nullatenus pecuniam exigatis, et eos indebitis exactionibus aut
procurationibus de cetero gravare, vel personas eorum, aut ecclesias sine
manifesta ratione et rationabili causa nullatenus interdicto supponere
praesumatis, alioquin si quando ad nos exinde iterata querela pervenerit, vos graviter puniemus.
|