CAP.
XXIII
Si
contradicens electo pro pecunia, de voluntate electi tradita, a contradictione
cessat, electus postea confirmatus est simoniacus, et beneficio renunciare
tenetur.
Idem.
Matthaeus
cardinalis secreta nobis insinuatione monstravit, quod, quum fuisses ad
ecclesiae tuae regimen de voluntate maioris partis fratrum electus, quia, paucis tibi contradicentibus, non
valebas debita pace gaudere,
quidam amicus tuus de conscientia tua et voluntate, turbata tamen, ei, qui magister discordiae
videbatur, certae quantitatis munus exsolvit, et sic, quam prius sustinebat, contradictio conquievit. Nunc autem
dubitas, quod non sis a labe simoniae prorsus immunis, donec in administratione
volueris remanere. Quia igitur per iam dictum cardinalem apostolicae sedis
consilium requisisti, quid tibi sit faciendum: respondemus, quod multum tibi
consulis, si administrationem praedictam celeriter ac sponte dimittas,
illius verbi evangelici memor exsistens: “Nihil prodest homini, si
universum mundum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur.”
|