Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER QUINTUS.
    • TITULUS III.   DE SIMONIA, ET NE ALIQUID PRO SPIRITUALIBUS EXIGATUR VEL PROMITTATUR.
      • CAP. XXVII.   Electio simoniaca est cassanda, si propter hoc electoribus promissa fuit pecunia, quamvis electus ignoret; nisi hoc factum fuerit in fraudem electi. H. d. primo. Cum electo, reprobato per vitium simoniae, non dispensat episcopus. H. d. secundo. Abbas.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAP. XXVII.

 

Electio simoniaca est cassanda, si propter hoc electoribus promissa fuit pecunia, quamvis electus ignoret; nisi hoc factum fuerit in fraudem electi. H. d. primo. Cum electo, reprobato per vitium simoniae, non dispensat episcopus. H. d. secundo. Abbas.

 

Coelestinus III.

 

Nobis fuit ex parte tua cum magna diligentia intimatum, quod, quum quatuor essent a capitulo constituti, qui debebant quendam eligere in plebanum, amici eius, de cuius electione spes habebatur, uni vel omnibus eligentium promiserunt, se pecuniam soluturos, eo tamen ignorante, qui, huiusmodi promissione interveniente postmodum est electus. (Et infra:) Quia igitur super hoc consulere nos voluisti, consultationi tuae breviter respondemus, quod, nisi forte constaret, illos, qui promissum tale fecerunt, per fraudem in dispendium ipsius, qui eligendus erat, id malitiose fecisse, quamvis ipse promissionis conscius non fuerit, eius tamen electio, tanquam simoniaca pravitate praesumpta, est penitus reprobanda. (Et infra: [cf. c. 25. de iure patr. III. 38.]) Ad ultimum super hoc, quod in fine consultationis tuae invenimus, hoc duximus respondendum, quod aliquis in plebanum, seu presbyterum, seu ecclesiae cuiuslibet praelatum electus, et, ut dictum est, per pravitatem simoniacam reprobatus, ab episcopo suo dispensationem aliquam obtinere de iure non potest. [Dat. Lat. VIII. Id. Maii.]

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License