CAP.
XXXI.
Abbas contra
testes, qui deposuerunt contra eum de simonia in iudicio inquisitionis, excipere
potest, quod sunt inimici et conspiratores; alias vero exceptiones criminum
opponere non potest.
Idem Priori
sancti Victoris, magistris I. Bononiensi et L. Modicensi Canonicis.
Licet Heli
summus sacerdos in se ipso bonus exsisteret, quia tamen filiorum
excessus efficaciter non corripuit, et in se pariter, et in ipsis
animadversionis divinae vindictam excepit, dum, filiis eius in bello peremptis,
ipse de sella corruens fractis cervicibus exspiravit. Ad corrigendos igitur
subditorum excessus tanto diligentius debet praelatus assurgere, quanto
damnabilius eorum offensas desereret incorrectas. Contra quos, ut de notoriis
excessibus taceatur, etsi tribus modis procedi possit, per accusationem
videlicet, denunciationem et inquisitionem ipsorum: ut tamen in omnibus
diligens adhibeatur cautela, sicut accusationem legitima praecedere debet
inscriptio, sic et denunciationem caritativa correctio, et inquisitionem
clamosa debet insinuatio praevenire. “Descendam,” inquit Dominus, “et videbo,
utrum clamorem, qui venit ad me, opere compleverint.” Tunc enim clamor pervenit
ad praelatum, quum per publicam famam aut insinuationem frequentem subditorum
sibi referuntur excessus, et tunc debet descendere et videre, id est, mittere
et inquirere, utrum clamorem, qui venit, veritas comitetur. Nam iuxta canonicas
sanctiones, si quid de quocunque clerico ad aures praelati pervenerit, quod eum
iuste possit offendere, non facile credere debet, nec ad vindictam eum res
accendere debet incognita, sed coram ecclesiae senioribus diligenter est
veritas perscrutanda, ut, si rei poposcerit qualitas, canonica districtio
culpam feriat delinquentis; non tanquam sit idem ipse accusator et
iudex, sed, quasi fama deferente vel denunciante clamore, sui officii debitum
exsequatur, eo semper adhibito moderamine, ut iuxta iudicii formam sententiae
quoque forma dictetur. Quum igitur de abbate Pomposiano ea nobis frequenter
insinuata fuissent, quae ab honestate regulari nimium dissonabant, monachis ad
praesentiam nostram accedentibus, quidam ex ipsis nobis ipsum de simonia,
periurio, dilapidatione ac insufficientia detulerunt. Contra quos quum idem
abbas exciperet, quod denunciationem huiusmodi fraterna correctio secundum
regulam evangelicam non praecesserat, et iidem constanter assererent, quod
correctionem huiusmodi praemisissent: licet ad probandum hoc duorum monachorum
iuramenta fuissent exhibita, quia tamen super hoc ipsi nondum contendere
desistebant: nos, ut praediximus, frequentibus clamoribus excitati, ex officio
nostro voluimus inquirere de praemissis, omnes omnino monachos, qui vel
cum ipso, vel contra ipsum abbatem accesserant, iuramenti vinculo
adstringentes, ut de propositis plenam, quam scirent, exponerent veritatem.
Quorum depositiones in scripturis redactae quum publicatae fuissent, super
illis coeperunt multipliciter disputare. Quia vero tum ex assertione
monachorum, tum ex ipsius abbatis confessione
cognovimus, quod idem abbas non
modicam summam pecuniae, relictam a praedecessore suo, totam expenderat, et in alia summa maiori
monasterium obligarat, nos eum iuxta
canonicas et legitimas sanctiones propter has et alias praesumptiones quasi de dilapidatione suspectum, ab administratione abbatiae duximus suspendendum.
Et quia per testes simonia multis modis contra ipsum
abbatem videbatur esse probata, ipse contra testes multas exceptiones opposuit, super quibus utrinque fuit multipliciter disputatum, aliis asserentibus in crimine simoniae, sicut [et] in crimine laesae
maiestatis, omnes indifferenter, tam infames quam criminosos, non solum ad
accusandum, sed etiam ad testificandum
admittendos, quum ad instar publici criminis et laesae maiestatis procedat accusatio simoniae, multis super hoc et legibus et canonibus allegatis; aliis e contrario respondentibus, quod,
licet haec duo crimina quantum ad accusationem quasi paria iudicentur,
differunt tamen in multis; quum et alia poena pro uno, et alia pro
altero inferatur, et inter personas
accusatorum et testium sit utique distinguendum, quum non per accusatores, sed per testes crimina cornprobentur, multis nihilominus
super hoc et rationibus et
argumentis inductis. Ne vero vel innocentiae
puritas confusa succumberet, vel
simoniae pravitas effugeret impunita,
nos, aequitate pensata, nec omnes exceptiones contra testes oppositas duximus admittendas, nec
repellendas duximus universas, sed illas duntaxat exceptiones oppositas probandas
admisimus, quae forte probatae
non de zelo iustitiae, sed de malignitatis
fomite procedere viderertur, conspirationes scilicet et inimicitias capitales, ceteras autem obiectiones oppositas ut furti et
adulterii propter immanitaten haeresis simoniacae, ad cuius comparationem omnia
crimina quasi pro nihilo reputantur, duximus repellendas, quoniam et si fidem testium debilitarent in aliquo,
non tamen evacuarent ex toto, praesertim quum alia contigerit adminicula
suffragari. [Dat. Lat. IV Non. Dec. 1199.]
|