CAP.
XXXII.
Hoc capitulum est glossa praecedentis capituli. Nam tendit ad
declarationem illius, an et quando testes
criminosi admittantur in crimine simoniae, et in effectu idem dicit quod praecedens.
Idem.
Per tuas nobis literas intimasti, te plurimum dubitare super
quadam epistola decretali, quam nos asseris edidisse de
testibus admittendis contra simoniacam pravitatem. Noveris
igitur incunctanter, quod
nos illam epistolam, quae sic incipit: “Quamvis ad abolendam,”
nequaquam edidimus, sed aliam, quae sic incipit: “Licet Heli,” nos edidisse
fatemur. Ad cuius intelligentiam credimus distinguendum, utrum is, contra quem
agitur de simoniaca pravitate, denuncietur simpliciter, aut criminaliter
accusetur, et utrum agatur secundum iuris
rigorem, aut secundum temperantiam
aequitatis. Item utrum ipse sit regularis, qui iam renunciaverit mundo, an saecularis, qui adhuc in mundo exsistit, et an inferioris gradus, an
excellentioris sit dignitatis. Ad
haec, utrum ante fuisset clarae opinionis et bonae famae, an graviter infamatus et valde suspectus, et utrum de facili possit puniri, an sine scandalo
nequeat condemnari. Praeterea utrum testes sint honesti, an criminosi, et an iam sint emendati de crimine, an adhuc in crimine
perseverent. Rursus si crimina sint eadem vel minora,
an paria vel maiora; utrumve testes ex zelo iustitiae, an ex malignitatis fomite deposuisse credantur.
Denique utrum ad pravitatem simoniacam detegendam sola dicta testium
inducantur, an alia etiam adminicula suffragentur. Haec omnia sunt ad intelligentiam illius epistolae distinguenda, sicut ex serie ipsius potest
perpendere diligens indagator. Ille quidem Pomposianus abbas, qui iam pridem
renunciavit mundo, erat de simonia,
periurio, dilapidatione ac insufficientia
graviter infamatus. Quumque per monachos, qui iuraverant perhibere testimonium veritati, simonia multis modis [contra ipsum abbatem] videretur
esse probata, ipse contra testes multas exceptiones opposuit,
conspirationes videlicet et inimicitias capitales, furtum et
adulterium, ut eos a testimonio removeret. Nos vero, ne innocentiae
puritas confusa succumberet, vel simoniae
pravitas effugeret impunita. illas
duntaxat exceptiones probandas admisimus, quibus forte probatis testes
non [de]
zelo iustitiae, sed de malignitatis fomite processisse constaret, ut
conspirationes et inimicitias capitales. Ceteras autem exceptiones [oppositas,] ut furti et
adulterii, propter immanitatem haeresis
simoniacae, ad cuius comparationem cetera crimina quasi pro nihilo reputantur, duximus repellendas,
quoniam, etsi probatae fidem testium debilitarent in aliquo, non tamen evacuarent ex toto, aliis adminiculis
suffragantibus; praesertim quum testes de crimine [iam] fuerint emendati. Tales igitur contra talem taliter duximus
admittendos, non secundum rigorem iuris, sed secundum temperantiam aequitatis, quum ageretur non criminaliter, ut
deponeretur ab ordine, sed civiliter, ut ab administratione amoveretur, tanquam immeritus et damnosus. Et utique tales praelati ex levioribus causis possunt ab
administrationibus amoveri, maxime
per summum Pontificem, qui potestatem habet non solummodo iudicandi, sed etiam
disponendi, sicut quorundam
religiosorum approbata consuetudo deposcit. Unde praedictus abbas, non exspectata sententia, quasi male
conscius sibi cessit.
|