CAP. XXXIII.
Non imputatur electo confirmato, si eo prohibente pro ipsius confirmatione
pecunia data fuit.
Idem Abbati Iemblacensi.
Sicut nobis tuis
literis intimasti, quum in Iemblacensi ecclesia
fueris a tenera nutritus aetate,
monachus factus ibidem, in aetate matura fuisti tandem promotus ad regimen ecclesiae Florensis; verum, abbate Iemblacensi post sublato de medio, ipsa, quae te prius tanquam filium habuerat, inscium et absentem in patrem et pastorem per electionem canonicam te vocavit. Et quia pastore carebat
Leodiensis ecclesia cathedralis, postquam
per dies aliquot moram feceras in ecclesia Gemblacensi, ad
Coloniensem ecclesiam, quae tua est metropolis,
proficiscens, ipsius auctoritate in Iemblacensi ecclesia interim ministrasti.
Ceterum postquam in Leodiensi ecclesia fuit episcopus institutus, is, a te
requisitus, electionem de te factam
noluit confirmare, aliud non praetendens, nisi quod de minori loco translatus fueras ad
maiorem.
Verum quum haec tibi fieri pro extorquenda pecunia
comperisses, sub interminatione anathematis
vetuisti, ne pro facto huiusmodi aliqua pecunia offerretur. Sed quidam de
fratribus, te inconsulto et ignorante
contra excommunicationis a te factae
sententiam venientes, promiserunt pecuniam, et etiam exsolverunt, sicut tibi postmndum est relatum, et sic ab episcopo invitatus, institutionem ab eo accepisti libere,
quemadmodum postulabas. †Super his ergo nos duxit tua discretio
consulendos, si propter
promissionem incognitam et prohibitam, quemadmodum est praemissum, tibi peccati macula infligatur, vel, si de promissione, nunc tibi cognita, tu cum
fratribus, qui fecerunt eam, debeas
poenitere, quum inhaerere nolueris simoniacae pravitati, paratus pro grege Domini subire laborem,
vel, quamvis te conscientia non accuset, a suscepto regimine, si decreverimus,
abstinere. Quamvis
autem secundum sacrorum canonum instituta etiam parvuli, qui cupiditate
parentum ecclesias per pecuniam sunt adepti,
eas dimittere teneantur, quia tamen longe diversum est non praebere
consensum, et expresse aliquid prohibere: taliter duximus respondendum, quoniam ex eo, quod contra prohibitionem et voluntatem
tuam, a qua postmodum minime
recessisti, aliquis te penitus ignorante promisit pecuniam et exsolvit,
praesertim quum is nulla sit tibi
consanguinitate coniunctus, nihil debet
tibi ad poenam vel culpam, sicut credimus, imputari, nisi forte postea consenseris pecuniam solvendo
promissam, aut etiam reddendo solutam; alioquin
contingeret, quod alicuius factum, insidias inimico parantis, ei damnosum
exsisteret, cui penitus displiceret, et sic aliquis de fraude sua commodum reportaret. Illos autem, qui
dederunt pecuniam vel etiam receperunt, in tantum constat esse culpabiles, quod, si excessus eorum esset
ecclesiae manifestus, quae non
iudicat de occultis, poena essent canonica feriendi. [Dat. Lat. II. Id. Aug. 1199.]
|