CAP.
XXXIV.
Si clericus cum pacto confert ecclesiae bona sua, ut in ipsa recipiatur in canonicum, ut illa sibi retineat pro praebenda,
simonia committitur; secus, si hoc fiat sine pacta.
Idem Decano Belvacensi.
Tua nos duxit discretio consulendos, †si quis alicui ecclesiae
de bonis suis quaedam obtulerit, petens, ut in vita sua sibi liceat eadem bona in ipsa ecclesia pro praebenda tenere, an bona recipi debeant sic oblata, et idem clericus assumi valeat in canonicum
eiusdem ecclesiae absque vitio simoniae. Nos igitur Devotioni tuae taliter respondemus, quod, si quis clericus
cum conditione vel pacto largiatur aut offerat bona sua, ut illa postmodum pro praebenda retineat, et ut in canonicum admittatur,
huiusmodi oblatia vel receptio fieri non poterit
sine vitio simoniae, quum in talibus omnis pactio aut conventio cessare debeat iuxta canonicas
sanctiones. Si vero pure ac sine
pacto vel conditione qualibet offerat aliqua bona sua, rogans humiliter, ut in
canonicum admittatur, et ut bona sua retinere sibi liceat pro praebenda, et clerici eiusdem ecclesiae pure consentiant: huiusmodi receptio procul dubio fieri poterit absque scrupulo simoniacae pravitatis.
Licet autem taliter duximus respondendum,
quia nobis datum est de manifestis tantummodo iudicare: si tamen is, qui
talem donationem facit, ea intentione
ducatur, ut per temporalia bona, quae offert, spiritualia valeat adipisci, et
clerici, qui eum in fratrem admittunt, non essent eum, nisi commoda temporalia
perciperent, admissuri: sine dubio tam ille quam isti apud districtum iudicem,
qui scrutator est cordium et cognitor secretorum, culpabiles iudicantur.
[Dat. Rom. ap. S. Petr. III. Non. Dec. Ao. X. 1207.]
|