CAP.
XXXV.
Non debet quis ordinem recipere ab eo, quem credit simoniacum; sed
ministrare potest in illis, quos prius ab isto recepit.
Idem Priori Cantuariensi.
Per tuas nobis literas intimasti, quod, quum B. in
quadam domo Cartusiensis ordinis suscepisset habitum monachalem, termino suae probationis completo, a dioecesano episcopo fuit
in subdiaconum ordinatus; sed postmodum didicit ex relatione quorundam, quod, licet
idem episcopus alias vir esset honestus, multoties tamen commiserat vitium simoniae,
propter quod idem monachus, vehementi dolore turbatus, in
suscepto formidat ordine ministrare, nolens ab eodem episcopo ad superiores
ordines promoveri. †Unde, quum
eidem eremum exire non liceat, nec praefatus episcopus ipsum vel quemquam alium suae dioecesis ab alio
episcopo permittat ordinari,
postulasti per sedem apostolicam edoceri, quid cum praefato monacho in ordine iam suscepto et suscipiendis superioribus sit agendum. Nos igitur respondemus, ut idem monachus in
ordine sic suscepto secure ministret; sed contra conscientiam ad superiores ordines non adscendat, ne forte aedificet ad gehennam; licet ex eo, quod
conscientiam nimis habuerit scrupulosam, in difficultatem huiusmodi sit
collapsus, quam utique non evadet, nisi deponat
errorem.
|