CAP.
XXXVII.
Ordinatus in subdiaconum, qui prius praesentatori suo promisit, quod nil ab eo peteret, in suscepto ministrare, vel ad
superiores ordines adscendere sine
dispensatione non potest, etiamsi peccare non crediderit.
Idem.
Per tuas nobis literas intimasti, quod, quum D. lator praesentium
vellet in subdiaconum ordinari, et certum titulum non haberet, quendam presbyterum exoravit, ut ipsum ad ecclesiae suae titulum praesentaret. Quod quum
ille facere recusaret, ipse illi firmiter repromisit, quod nunquam, si
praesentaret eundem, in ecclesia sua aliquam peteret portionem, et sic ad
praesentationem eius exstitit ordinatus, nec,
ut asserit, se in hoc
illicitum egisse aliquid intellexit. †Unde, quum postmodum vellet in diaconum promoveri, episcopo commonente,
ne quis, interveniente promissione aliqua, ordinatus accederet: idem recordatus promissionis istius a
susceptione ordinis diaconatus
cessavit, hoc tibi humiliter confitens, et per te postulans edoceri, utrum ex promissione huiusmodi reus esset, et an liceret eidem in suscepto diaconatus ordine
ministrare, et ad ordines adscendere
ulteriores, fraternitas tua duxit apostolicae sedis oraculum requirendum.
Nos igitur inquisitioni tuae taliter
respondemus, quod, nisi cum eo fuerit misericorditer dispensatum, nec ad ordines
superiores adscendere, nec in
suscepto debet ordine secundum rigorem
canonicum ministrare.
|