CAP.
XXVIII.
Per literas apostolicas, de hac constitutione mentionem non facientes, non
potest quis trahi ultra duas diaetas extra suam dioecesim nisi de consensu
partium literae fuerint impetratae. Hoc dicit usque ad
§. Sunt et alii. – §. 1. Non valent literae, ad lites impetratae, sine speciali
mandato domini, nisi impetrentur per coniunctam personam. h. d.
Idem in concilio generali.
Nonnulli gratia sedis apostolicae
abutentes, literas eius ad remotos iudices impetrare nituntur, ut reus
fatigatus laboribus et expensis liti cedere vel importunitatem actoris redimere
compellatur. Quum autem per iudicium iniuriis aditus patere non debeat, quas
iuris observantia interdicit, statuimus, ne quis ultra duas diaetas extra suam
dioecesim per literas apostolicas ad iudicium trahi possit, nisi de assensu
partium fuerint impetratae, vel expressam de hac constitutione fecerint
mentionem. §. 1. Sunt et alii, qui se ad novum genus mercimonii convertentes,
velut sopitas possint suscitare querelas vel novas immittere quaestiones,
fingunt causas, super quibus a sede apostolica literas impetrant absque
dominorum mandato, quae vel reo, ne propter eas laborum vel expensarum
dispendio molestetur, aut actori, ut per ipsas adversarium indebita
molestatione fatiget, venales exponunt. Quum autem lites restringendae sint
potius quam laxandae, hac generali constitutione sancimus, ut, si quis super
aliqua quaestione de cetero sine speciali mandato domini literas apostolicas
impetrare praesumpserit, et literae illae non valeant, et ipse tanquam
falsarius puniatur, nisi forte de illis personis exstiterit, a quibus non debet
exigi de iure mandatum.
|