CAP.
XL.
Religiosi pretio recepti una cum recipientibus de monasterio expelluntur,
et in arctioribus monasteriis ad agendam poenitentiam detruduntur. Sed recepti ante istud concilium ponebantur sic recepti in aliis locis eiusdem
ordinis, nisi multitudo sit in causa, ita tamen, quod renuncient primae
receptioni, et de novo recipiuntur.
Idem in eodem.
Quoniam
simoniaca labes adeo plerasque moniales infecit,
ut vix aliquas sine pretio recipiant in sorores, paupertatis praetextu volentes
huiusmodi vitium palliare: ne id de cetero fiat, penitus prohibemus,
statuentes, ut quaecunque de cetero talem commiserint pravitatem, tam
recipientes quam recepta, sive sit subdita
sive praelata, sine spe restitutionis
de suo monasterio expellatur, in locum arctioris regulae ad agendam perpetuam
poenitentiam retrudenda. De his autem, quae ante hoc synodale statutum taliter
sunt receptae, ita duximus providendum, ut remotae de monasteriis, quae
perperam sunt ingressae, in aliis locis eiusdem ordinis collocentur. Quodsi
forte propter nimiam multitudinem alibi nequiverint commode collocari,
ne damnabiliter [forte] in saeculo evagentur, recipiantur in eisdem monasteriis dispensative de novo, mutatis prioribus
locis, et inferioribus assignatis. Hoc etiam circa monachos vel alios regulares decernimus observandum. Verum,
ne per simplicitatem vel ignorantiam
se valeant excusare, praecipimus, ut
dioecesani episcopi singulis annis hoc faciant
per suas dioeceses publicari.
|