CAP.
XLIII.
Prohibet abbates Cistercienses solenniter installari, et
ponit formam obedientiae, quam praestant suis
episcopis.
Honorius III. universis Abbatibus et Fratribus Cisterciensis ordinis.
Ne Dei ecclesiam, †quam lavit
proprio sanguine Iesus Christus, macula foeditatis coinquinet, ruga duplicitatis deformet, cupiditatis spurcitia,
omnium malorum radix, et venalitatis deformitas, quasi ruga sub praetextu
consuetudinis contracta, eliminandae sunt penitus ab eadem, ut dispensatio
mysteriorum Dei, et ipsa mysteria gratis accepta, Giezica pravitate prorsus
abolita, caritate gratuita conferantur; quae emere vel vendere quam detestabile quamve periculosum exsistat,
liquido potest perpendi ex eo, quod Dominus
vendentes et ementes oves et boves eiecit
de templo, et cathedras vendentium et ementium columbas evertit. In
eiectione denique vendentium et ementium, facinoris inquinantis utrosque exprimitur detestatio, et in cathedrarum eversione monstratur, cui poenae subiaceant hi, qui
praesunt, vendentes Dei dona et
ecclesiastica sacramenta. Ut huiusmodi igitur
facinus, [quod]
quos coinquinat aequat, praelatos et subditos non possit inficere
quoquo modo, auctoritate apostolica districtius
inhibemus, ne quis archiepiscopus vel episcopus, archidiaconus vel officialis ipsorum a quoquam, in abbatem electo, pro benedictione, seu installatione vel recipienda
professione ab eis, sub consuetudinis
praetextu cuiusquam palafredum seu aliud quicquam, quocunque nomine censeatur,
exigere vel extorquere praesumat.
Vobis etiam sub praetextu huiusmodi exacta taliter interdicimus ne praestetis, quum non solum a malo, sed
omni specie mali sit abstinendum. Installationis quoque
solennitates in electis abbatibus ordinis vestri fieri
prohibentes, adiicimus, ut
archiepiscopi et episcopi ea sint forma professionis contenti, quae ab origine vestri ordinis noscitur
instituta, quae talis est: “Ego frater abbas Cisterciensis ordinis subiectionem et reverentiam et obedientiam a sanctis
Patribus constitutam secundum regulam
sancti Benedicti, tibi, domine
episcope, tuisque successoribus canonice substituendis, et sanctae sedi apostolicae salvo ordine meo perpetuo me exhibiturum promitto.”
|