TITULUS
V.
DE MAGISTRIS, ET NE ALIQUID EXIGATUR
PRO LICENTIA DOCENDI.
CAP.
I.
Ecclesia cathedralis providere debet
magistro de beneficio, qui clericos eiusdem
ecclesiae et alios pauperes gratis doceat, et vendens licentiam docendi, aut interdicens idoneum ad
docendum, beneficio privatur.
Ex concilio Lateranensi.
Quoniam ecclesia Dei et in his, quae spectant ad
subsidium corporis, et in iis, quae ad profectum
proveniunt animarum, indigentibus, sicut pia mater, providere
tenetur; ne pauperibus, qui parentum opibus iuvari non possunt, legendi et
proficiendi oportunitas subtrahatur, per
unamquamque cathedralem ecclesiam
magistro, qui clericos eiusdem ecclesiae et scholares pauperes gratis doceat, competens
aliquod beneficium praebeatur, †quo docentis necessitas
sublevetur, et discentibus via pateat ad
doctrinam. In aliis quoque restituatur ecclesiis seu monasteriis, si retroactis
temporibus aliquid in eis ad hoc fuerit deputatum. Pro licentia vero
docendi nullus omnino pretium exigat,
vel sub obtentu alicuius consuetudinis ab eis, qui docent, aliquid quaerat, nec docere quemquam, qui sit idoneus, petita licentia interdicat. Qui autem
contra hoc venire praesumpserit, ab
ecclesiastico fiat beneficio alienus.
Dignum quippe esse videtur, ut in
ecclesia Dei fructum sui
laboris non habeat, qui cupiditate animi, dum vendit docendi licentiam,
ecclesiasticum profectum nititur impedire.
|