CAP.
III.
Pro licentia docendi pecunia exigi non debet, etiamsi hoc habeat consuetudo.
Idem.
Quanto Gallicana ecclesia †maiorum
personarum scientia et honestate praefulget, et cautius nititur evitare quae confundere videantur
ecclesiasticam honestatem, tanto vehementiori Dignos eos esse animadversione censemus, qui
nomen magistri scholarum et dignitatem assumunt in ecclesiis vestris, et sine certo pretio ecclesiasticis viris
docendi alios licentiam non
impendunt. Quum autem haec prava et enormis consuetudo a cupiditatis
radice processerit, et decorem admodum ecclesiasticae honestatis confundat, providendum
vobis est summopere satagendum, ut consuetudo ipsa de ecclesiis vestris [penitus]
exstirpetur, quum vobis
praecipue et specialiter adscribatur, si quid in ecclesiis eisdem laude
dignum inveniatur vel reprehensione notandum. [Nos quoque, qui, licet immeriti,
dispensante clementia conditoris suprema fungimur potestate, tantae cupiditatis
et rapacitatis vilium nolentes inemendatum relinqui, fraternitati vestrae per apostolica scripta] mandamus, quatenus, consuetudine ipsa de vestris ecclesiis exstirpata, sub
anathematis interminatione hoc inhibere curetis, districte praecipientes, ut, cuicunque
viri idonei et literati voluerint regere studia literarum, sine molestia et exactione qualibet scholas regere permittantur, [ne scientia de cetero pretio videatur exponi, quae singulis gratis debet
impendi.] Si qui vero huiusmodi
prohibitionis vel praecepti exstiterint transgressores, eos auctoritate nostra et vestra
officiis et dignitatibus spolietis. Porro, si [hoc] iuxta mandatum nostrum corrigere neglexeritis, negligentiam vestram
gravem habebimus et molestam et ad ea corrigenda manum extendere
compellemur, ita quod si voluerint
in huius rapacitatis proposito persistere non valebunt. [Dat. Tusculi XIII. Kal. Nov.]
|