CAP.
IV.
In qualibet cathedrali ecclesia, vel alia, in facultatibus sufficienti,
debet a praelato vel capitulo unus magister eligi, cui reditus unius praebendae debent assignari; in metropolitana vero ecclesia
etiam eligi debet theologus. Et si ad
grammaticum et theologum non sufficit, provideat ipsi theologo ex reditibus suae ecclesiae, et grammatico faciat
provideri in aliqua ecclesiarum suae
civitatis vel dioecesis.
Innocentius III. in concilio generali.
Quia nonnullis propter inopiam et legendi studium et opportunitas proficiendi subtrahitur, in Lateranensi concilio pia fuit constitutione provisum, ut per unamquamque cathedralem ecclesiam magistro, qui eiusdem ecclesiae clericos
aliosque scholares pauperes gratis instrueret, aliquod competens beneficium praeberetur, quo et docentis relevaretur
necessitas, et via pateret discentibus ad doctrinam. Verum, quoniam in multis ecclesiis id minime observatur, nos, praedictum roborantes statutum,
adiicimus, ut non solum in qualibet cathedrali ecclesia, sed etiam in aliis, quarum sufficere poterunt facultates,
constituatur magister idoneus, a
praelato cum capitulo, seu maiori et saniori parte capituli eligendus,
qui clericos ecclesiarum ipsarum [et aliarum] gratis in grammatica
facultate ac aliis instruat iuxta posse. Sane metropolis ecclesia
theologum nihilominus habeat, qui sacerdotes et alios in sacra pagina doceat, et in his praesertim informet, quae ad
curam animarum spectare noscuntur.
Assignetur autem cuilibet magistrorum a capitulo unius praebendae proventus, et
pro theologo a metropolitano tantundem; non quod propter hoc efficiatur
canonicus, sed tam diu reditus ipsos percipiat, quamdiu perstiterit in docendo.
Quodsi forte de duobus ecclesia metropolis
gravetur, theologo iuxta modum praedictum ipsa provideat, grammatico
vero in alia ecclesia suae civitatis sive
dioecesis, quae sufficere valeat, faciat
provideri.
|