CAP.
V.
Praelati et capitula ad studia theologiae scholares dociles transmittere tenentur, qui in absentia reditus praebendarum suarum et
beneficiorum per quinquennium integraliter percipient. Et
si proprii reditus ad sustentationem studii eis non sufficiunt, debet praelatus
cum capitulo eis providere: magistri vero, donec docuerint, integre percipiunt
fructus beneficiorum suorum.
Honorius III.
Super specula †[Domini licet
immeriti constituti, dum diligenter multo intuitu contemplamur statum ecclesiae
generalis, dolemus
plurimum et tristamur, quod, quum albae sint regiones ad messem plurimam et
operarii sint perpauci, plerique vigiles, qui tenentur custodire Domini vineam, dormiunt somnium
suum, neque zizania nimium excrescentia in manipulos ad comburendum colligunt, quamvis ea iugiter
superseminet inimicus. Quumque lactens et parvulus deficiat in plateis, vix est
qui frangat panem parvulis, aut propinet sitientibus aquam sapientiae salutaris,
eo, quod
modica est in terra scientia Domini, quia plurimi velut luxores filii
accepta non modica portione substantiae Iesu Christi comparant sibi de
ipsa siliquas vacuas et sonoras, quae non satiant, et aquam hauriunt cum situla
Samaritanorum de puteo vel torrente aquarum
infidelium, qui sitim hydropici non relevant, sed irritant. Tales equidem
hortum conclusum, cui non communicat alienus, ubi fons est, et puteum
aquarum viventium deserentes, ac fodientes
sibi cisternas, quae aquam non praevalent continere, quasi non
invenientes pascua fastidito manna, dum
suspirant ad Aegypti olera et pepones, currunt ad scientias lucratives, statuentes in terram suos
oculos declinare. Ut igitur per
increpationes validas tanquam per patris verbera filii aberrantes ad
matris ubera revocati veluti pulli aquilarum queant expeditius advolare, ac
inoffense atque libentius velint et valeant
currere in odorem flagrantis gratiae Iesu Christi ad hauriendum aquas vivas in gaudio de fontibus
Salvatoris, quosdam obices amovere cupimus huic itineri obsistentes, et
necessaria quaedam annectere his, quae ab
antecessoribus nostris edita sunt ab
olim ad propagationem propaginis vitae verae.] Quum itaque de singulis provinciis
puellae speciosae, ac virgines pro rege Assuero, qui beatitudo dicitur, per ancillas quaeri
debeant, et adduci
ad arcem et moenia civitatis, et per manum Aggei mundum muliebrem accipere,
necessariorum videlicet fulcimenta, Volumus et mandamus, ut statutum, [editum]
in concilio generali de magistris theologis per
singulas metropoles statuendis, inviolabiliter observetur,
statuentes insuper de consilio fratrum nostrorum, ac districte praecipiendo
mandantes, ut, quia super hoc
propter raritatem magistrorum se possent forsitan aliqui excusare, ab ecclesiarum praelatis et
capitulis ad theologicae professionis studium aliqui docibiles destinentur, qui, quum docti fuerint, in Dei ecclesia velut
splendor fulgeant firmamenti, ex
quibus postmodum copia possit haberi
doctorum, qui, velut stellae, in perpetuas aeternitates mansuri ad iustitiam valeant plurimos erudire,
quibus, si proprii proventus
ecclesiastici non sufficiunt, praedicti necessaria subministrent. Docentes vero in theologica facultate,
dum in scholis docuerint, et studentes in ipsa integre per annos quinque,
percipiant de licentia sedis apostolicae
proventus praebendarum et beneficiorum suorum, non obstante aliqua alia
consuetudine vel statuto, quum denario
fraudari non debeant in vinea Domini operantes. Hoc autem inconcusse volumus observari, firmiter disponentes, quod feriantur poena debita
transgressores. [Sane licet etc. (cf. c.
10. Ne cler. vel mon. III. 50.) Dat. Viterbii VII. Kal.
Dec. Pont. nostri Ao. IV. 1219.]
|