CAP. III.
Iudaei antiquas synagogas retinere possunt, novas exigere non
possunt.
Idem Genuensi Episcopo.
Iudaei de civitate †[vestra huc
venientes questi nobis sunt, quod synagogam eorum, quae Caralis sita est,
Petrus, qui ex eorum superstitione ad Christianae fidei cultum Deo volente perductus est, adhibitis sibi
quibusdam indisciplinatis, sequenti die baptismatis sui, hoc est dominico in
ipsa festivitate paschali, cum gravi scandalo sine vestra occupaverit
voluntate; atque imaginem illic genitricis Dei Dominique nostri, et venerandam crucem,
et birrum album, quo de fonte resurgens indutus fuerat, posuisset. De qua re et filiorum
nostrorum Eupaterii gloriosi magistri militum, atque magnifici pii in Domino praesidis,
aliorumque nobilium
civitatis vestrae ad nos haec eadem scripta attestantia incurrerunt. Qui etiam
adiecerunt, a vobis hoc praesensum, et praedictum Petrum, ne hoc auderet, fuisse prohibitum.
Quod cognoscentes
omnino laudavimus, quia, sicut revera bonum decuit sacerdotem, nil fieri, unde
iusta esset reprehensio, voluistis. Sed quia] per hoc, quod minime vos [in]
his, quae prave acta sunt, miscuistis, displicere
vobis quod factum est demonstrastis, [considerantes hac de re vestrae voluntatis
intentum, ac magis iudicium, his hortamur, affatibus, ut sublata exinde cum ea, qua dignum est, veneratione
imagine atque cruce, debeatis quod violenter ablatum est reformare, quia] Sicut legalis diffinitio Iudaeos novas non patitur
erigere synagogas: ita [quoque] eos sine inquietudine veteres habere permittit. [Ne ergo supradictus Petrus vel alii etc.]
|