CAP.
IX.
Iudaei inviti non sunt baptizandi, nec ad hoc cogendi, nec sine iudicio puniendi, aut
rebus suis spoliandi, vel in suis festivitatibus molestandi, nec ipsorum coemeteria violanda, aut eorum corpora
exhumanda.
Clemens III.
Sicut Iudaei †non debent sine licentia in synagogis ultra, quem in lege permissum est, praesumere ita in his, quae eis
concessa sunt, nullum debent praeiudicium sustinere. Nos ergo, quum, in sua magis velint duritia permanere,
quam Prophetarum verba et suarum
scripturarum arcana cognoscere, atque
Christianae fidei et salutis notitiam habere, tamen, quia defensionem nostram et auxilium postulant, ex Christianae pietatis mansuetudine et praedecessorum nostrorum felicis memoriae Calixti, Eugenii [et
Alexandri] Romanorum Pontificum vestigiis
inhaerentes ipsorum petitiones admittimus, eisque protectionis nostrae clypeum indulgemus. Statuimus enim, ut nullus Christianus invitos vel nolentes Iudaeos ad
baptismum [per violentiam] venire compellat. Si quis autem ad Christianos causa fidei confugerit, postquam
voluntas eius fuerit patefacta,
Christianus absque calumnia efficiatur; quippe Christi fidem habere non
creditur, qui ad Christianorum
baptismum non spontaneus, sed invitus cogitur pervenire. Nullus etiam
Christianus eorum quemlibet sine iudicio
terrenae potestatis vel occidere, vel vulnerare, vel suas illis pecunias auferre praesumat, aut bonas, quas hactenus [in
ea, in qua habitant, regione] habuerunt, consuetudines immutare, praesertim in festivitatum
suarum celebratione quisquam fustibus
vel lapidibus eos nullatenus perturbet.
Neque aliquis ab eis coacta servitia exigat, nisi ea, quae
ipsi tempore praeterito facere consueverunt. Ad hoc malorum hominum pravitati et avaritiae obviantes, decernimus, ut nemo coemeterium Iudaeorum mutilare aut invadere audeat, sive obtentu
pecuniae corpora humata effodere. Si
quis autem huiusmodi decreti tenore
cognito [temere,] quod
absit, contraire praesumpserit,
honoris et officii sui periculum patiatur, aut excommunicationis sententia plectatur, nisi praesumptionem suam digna satisfactione correxerit.
|