CAP.
XI.
Pro redimendis
captivis licet ire Alexandriam iurantibus, quod nihil deferent auxilii seu subsidii extra redemptionis
articulum. Portans vel mittens etiam post treugas merces prohibitas,
excommunicatus est, et pacis
appellatione non veniunt treugae.
Idem.
Significavit
nobis tua fraternitas, quomodo aliqui civium tuorum in Alexandriam valeant
proficisci pro recuperandis concivibus suis, qui illic in captivitate tenentur. Hoc arbitramur licite posse fieri,
dummodo nihil in mercibus
suis vel alio modo secum illuc deferant, unde possit Sarracenis, excepto
redemptionis articulo, aliquod commodum aut subsidium provenire, quod etiam
coram te prius iuramento firmabunt. Illi quoque qui post treugam in
transmarinis partibus factam cum commercio Alexandriam adiverint, si tulerint
merces prohibitas causa lucrandi, excommunicationis vinculum non evadunt, sicut
nec illi, qui, in personis
propriis non euntes, merces eis per nuncios destinarunt. Ad ultimum illos, qui
iuraverunt, se amplius in terram Sa.rracenorum cum mercibus non ituros, nisi
pax esset inter Christianos et ipsos, et post treugam factam venerunt illuc,
conditio illa de pace aut treuga habenda ab excommunicationis vinculo non
absolvit.
|