CAP.
XIII.
Iudaei
nutrices vel servientes Christianos habere non debent; contra facientibus
interdicitur Christianorum commercium.
Innocentius
III. Archiepiscopo Senonensi et Episcopo Parisiensi.
Etsi Iudaeos,
quos propria culpa submisit perpetuae servituti, quum Dominum crucifixerint,
quem sui prophetae praedixerunt ad redemptionem Israel in carne venturum, pietas Christiana receptet, et
sustineat cohabitationem illorum, quos etiam propter eorum perfidiam
Sarraceni, qui fidem catholicam persequuntur, nec credunt in crucifixum ab
illis, sustinere non possunt, sed potius a suis finibus expulerunt, in nos
vehementius exclamantes, eo, quod sustineantur a nobis, qui ab ipso crucis
patibulo condemnatum Redemptorem nostrum veraciter confitemur, ingrati tamen nobis esse non
debent, ut reddant Christianis pro gratia contumeliam et de familiaritate
contemptum, qui, tanquam misericorditer in nostram familiaritatem admissi,
nobis illam retributionem impendunt, quam, iuxta vulgare proverbium, mus in
pera, serpens in gremio, et ignis in sinu suis consueverunt hospitibus
exhibere. Accepimus autem, quod Iudaei faciunt Christianas filiorum suorum
nutrices, et, quod non tantum dicere, sed etiam nefandum est cogitare, quum in
die Resurrectionis dominicae illas recipere corpus et sanguinem Iesu Christi
contingit, per triduum, antequam eos lactent, lac effundere faciunt in
latrinam. Alia insuper contra fidem catholicam detestabilia et inaudita
committunt, propter quae fidelibus est verendum, ne divinam indignationem
incurrant, quum eos perpetrare patiuntur indigne quae fidei nostrae confusionem
inducunt. †Rogavimus igitur carissimum
in Christo filium nostrum Philippum regem Francorum illustrem, mandavimus etiam
nobili viro M. duci Burgundiae, et comitissae Trecensi, ut taliter reprimant
Iudaeorum excessus, ne cervicem, perpetuae servitutis iugo submissam,
praesumant erigere contra reverentiam fidei Christianae. Inhibemus
ergo districte, ne de cetero nutrices vel servientes habeant Christianos, ne
filii liberae filiis famulentur ancillae, sed tanquam servi a Domino reprobati,
in cuius mortem nequiter coniurarunt, se saltem per effectum operis
recognoscant servos illorum, quos Christi mors liberos, et illos servos
effecit. †Qui quum iam coeperint rodere more muris, et pungere sicut serpens, verendum est, ne ignis, receptatus in sinu,
corrosa consumat. Quocirca fraternitati vestrae per apostolica scripta
mandamus, quatenus praedictum regem et alios ad hoc ex parte nostra ita
diligenter monere ac efficaciter inducere procuretis, quod Iudaei perfidi de
cetero nullatenus insolescant, sed sub timore servili praetendant semper verecundiam
culpae suae, ac revereantur honorem fidei Christianae. Si vero Iudaei nutrices et servientes non
dimiserint Christianos, vos, auctoritate nostra suffulti, sub excommunicationis poena
inhibeatis districte omnibus Christianis, ne cum eis commercium aliquod audeant
exercere. [Dat. Id. Iul. 1205.]
|