CAP.
XV.
Iudaei et
Sarraceni utriusque sexus debent in terris Christianorum uti habitu, per quem a
Christianis discernantur, et in die Passionis Domini non debent in publicum
progredi, nec in contumeliam Creatoris prosilire.
Idem in
concilio generali.
In nonnullis
provinciis a Christianis Iudaeos seu Sarracenos habitus distinguit diversitas;
sed in quibusdam sic quaedam inolevit confusio, ut nulla differentia
discernantur. Unde contingit interdum, quod per errorem Christiani Iudaeorum
seu Sarracenorum, et Iudaei seu Sarraceni Christianorum mulieribus
commiscentur. Ne igitur tam damnatae commixtionis excessus per velamen erroris
huiusmodi ulterioris excusationis possint habere diffugium: statuimus, ut tales
utriusque sexus in omni Christianorum provincia et omni tempore qualitate
habitus publice ab aliis populis distinguantur, [quum etiam per Moysen hoc ipsum legatur eis iniunctum.] In
diebus autem lamentationis et dominicae Passionis in publicum minime prodeant,
eo, quod nonnulli ex ipsis talibus diebus, sicut accepimus, et ornatius non
erubescunt incedere, ac Christianis, qui sacratissimae passionis memoriam
exhibentes lamentationis signa praetendunt, illudere non formidant. Illud autem
districtissime inhibemus, ne in contumeliam Creatoris prosilire aliquatenus praesumant. Et quoniam illius
dissimulare non debemus opprobrium, qui probra nostra delevit: praecipimus
praesumptores huiusmodi per principes saeculares condignae animadversionis
adiectione compesci, ne crucifixum pro nobis aliquatenus blasphemare
praesumant.
|