CAP. XXIX.
Si occasione duorum rescriptorum, unius scilicet in causa principali,
alterius in causa appellationis, contenditur, non iudex super principali, sed
deputatus super appellatione, cognoscere debet de validitate
appellationis.
Honorius III. Cantuariensi
Archiepiscopo et Coniudicibus suis.
Dilectus filius I. Sarracenus clericus
exposuit coram nobis, quod, quum Iordanus clericus Dumeliensis ipsum super
ecclesia sancti Nicolai Dumeliensis coram vobis auctoritate literarum nostrarum
traxisset in causam, ex parte ipsius I. in
praesentia vestra fuit excipiendo propositum, quod auctoritate ipsarum
literarum non debebat, nec poterat
conveniri eo, quod ultra duas diaetas a dioecesi, ubi praedicta ecclesia sita erat, contra statuta concilii
generalis, de quo in eisdem literis non fiebat mentio, distabatis. Et quia
huiusmodi exceptionem admittere denegantes nihilominus
procedebatis in causa, pro eo duntaxat,
quod idem I. in Rophensi et Eliensi dioecesi beneficia obtinet, quasi ex hoc
ibi domicilium intelligeretur habere, ipse ad nostram audientiam appellavit. Sed vos, eius appellatione contempta, partem
alteram mittendam in possessionem eiusdem ecclesiae causa custodiae decrevistis.
Quumque idem I. appellationem interpositam prosecutus, ad venerabilem fratrem nostrum Eboracensem archiepiscopum et eius
collegas nostras super praemissis
literas impetrasset, vos, in causa ipsa nihilominus procedentes, eisdem
iudicibus, ne in commisso sibi procedant negotio, inhibetis. Quocirca discretioni vestrae mandamus, quatenus,
si est ita, causae supersedeatis eidem, quum non vos, sed dicti iudices
cognoscere habeant, ad quos iurisdictio debeat pertinere.
|