CAP.
IV.
Damnato
auctore damnantur eius scripturae et libri et opera.
Gregorius
Anastasio Antiocheno.
Fraternitatis
tuae (Et infra:) [Praeterea,
dum de sanctorum conciliorum custodia tua fraternitas loqueretur, sanctam
Ephesinam synodum primam se custodire professa est. Sed quia ex annotatione
haeretici codicis, qui ad me ex regia urbe transmissus est, agnovi per hoc,
quod quaedam capitula catholica cum haereticis fuerant reprehensa, quia quidam
illam Ephesinam primam synodum in eadem urbe existimant, quae quondam ab
haereticis traditur esse composita, omnino necesse est, ut caritas vestra
eandem synodum apud S. Alexandrinam atque Antiochenam ecclesiam requirat, et
qualiter in veritate habeatur inveniat; vel, si placet, hinc dirigimus, quae ab
antiquitate servata in scriniis habemus.] Illa enim synodus, quae sub
imagine primae Ephesinae facta est, quaedam in se oblata capitula asserit
approbata, quae sunt Coelestii atque Pelagii praedicamenta. Et Quum
Coelestinus atque Pelagius in Ephesina synodo sint damnati, quomodo poterunt
illa capitula recipi, quorum damnantur auctores.
|