CAP.
XI.
Advocati vel
notarii, haereticis vel eorum defensoribus faventes, aut sub eis litigantibus,
patrocinantes, et pro eis instrumenta scribentes, infames sunt, et ab illo
officio suspensi.
Idem.
Si adversus
nos terra consurgeret †[et iniquitates
vestras coeli sidera revelarent, et manifestarent vestra scelera toti tnundo,
ut non solum homines, sed ipsa etiam elementa coniurarent in vestrum excidium
et ruinam, et a terrae facie vos delerent, non parcentes sexui vel aetati, ut
essetis cunctis gentibus in opprobrium sempiternum, ultio de vobis sumi non
posset sufficiens sive digna. Vos enim nec Deum timetis, nec hominem
formidatis, nec discernitis inter prophanum et sanctum, sed ponitis lucem
tenebras, et tenebras lucem, et dicitis malum bonum, et bonum malum; vos famam
bonam, quae impinguat ossa, et nomen bonum, quod multis divitiis antefertur,
procurare contemnitis, et de infamia non curatis, quum sitis attritae frontis
et impudibundam frontem assumpseritis meretricis. Computruistis namque in
peccatis, sicut iumenta in stercore suo, ut fumus ac fimus putrefactionis
vestrae iam fere circumiacentes regiones infecerit, ac ipsum Dominum, ut
credimus, ad nauseam provocaverit. In peccatis quidem excellitis universos,
facti perfidiores Iudaeis et crudeliores paganis. Iudaeis siquidem semel
Dominum crucis patibulo affixerunt, sed vos, in membris suis iugiter
crucifigentes eundem, opprobriis ipsum et contumeliis laceratis, et, quum illi
credant, licet sub caecitate peccati, Deum Patrem omnia visibilia et invisibilia
condidisse, plerique vestrum a Lucifero visibilia credunt esse condita et
creata. Pagani furebant in perimendis Christianorum corporibus et mactandis,
sed vos necare intenditis totum hominem, animas fidelium latenter Christo
subripientes et utrumque hominem pariter perimentes. Verum, nec isti, nec illi
Christum Domini cognoverunt, propter quod habere videntur excusationem aliquam
in peccatis, sed vos, tanquam filii Effrem intendentes arcum, Christi fuistis
charactere insigniti, et adhuc in publico Christiana vultis professione
censeri, corde tamen abeuntes retrorsum ac recedentes a fide, conversi estis in
arcum perversum, haereticorum laqueis irretiti, ac eorum pravis dogmatibus
deformati. Unde, vere in vobis verbum propheticum est impletum: “Lamiae nudaverunt
mammas, lactaverunt catulos suos.” Potati enim estis non vino compunctionis,
sed felle draconis, vobis ab haereticis propinato in aureo calice Babylonis.
Iam enim inundaverunt aquae, operueruntque capita vestra peccata demersa in
barathrum vitiorum. Iam absorbuit vos profundum, et urget super vos os suum
puteus infernalis. In lacum desperationis siquidem incidistis, quum contemnatis
resurgere a profundo. Unde, merito formidamus, ne in filios diffidentiae veniat
ira Dei, et iam exacuat sicut fulgur gladium suum, et agat de vobis iudicium
manus sua, nec in die furoris exsistat misericordiae suae memor. Nos autem,
vestris miseriis compatientes, imminenti ruinae vestrae occurrere volumus et
viam patulam exterminii vestri praecludere, si valemus, pulsantes Deum
precibus, et Abrahae vestigia imitantes, qui a Domino, volente subvertere
Sodomam et Gomorrham, multiplicatis intercessionibus impetravit, quod pro decem
iustis non perderet universos. Experiri siquidem volumus, utrum inter vos
aliqui fideles remanserint, qui ante Baal sua genua non curaverint, et,
Ninivitarum exemplo sacco et cinere prosternati, iram Domini mitigent et
furorem, ut parcatur multis pro paucis, nec simul pereant universi. Si quis
igitur Dei est, adiungat se nobis, nam gestare volumus gladium Phinees, et
animadversionem Mosaicam imitari, ac cum Mathathia punire daemonibus
immolantes, ut auxiliante Domino eliminentur de templo perfidi et indigni, et
fermentum haereticae pravitatis de massa conspersionis dominicae salubriter
expurgetur. Ideoque per apostolica vobis scripta mandamus et districte
praecipimus, quatenus, quum quidam vestri concives filii Belial in odium
Christi et contemptum apostolicae sedis et nostrum, post inhibitionem a nobis
factam, quosdam credentes Patarenarum in consules eligere attentaverint, ipsum
etiam haeresiarcham, videlicet I. Tiniosi perditionis filium, qui exigentibus
iniquitatibus suis de mandato nostro iam dudum vinculo exsistit
excommunicationis adsirictus, et adhuc in contumacia sua perdurat, camerarium
instituere non timentes, in electos ipsos et electores pariter ac eorum
complices viriliter insurgatis, resistentes eis magnanimiter et potenter, ac
eosdem acriter expugnantes, et, ne valeant radicari firma radice, primos
ipsorum conatus frustrare ac contundere laboretis. Ut autem evulsis radicibus
stipes arescat penitus et siccetur, sub interminatione anathematis districtius
inhibemus, ne aliquis eis iurare tanquam consulibus vel rectoribus vel alio
modo praesumat. Illos vero, qui eis aliquo iuramento tenentur adstricti, vel
qui eis iurare post electionem huiusmodi praesumpserunt, quum nulla esse debeat
participatio Christi ad Belial, vel lucis ad tenebras, et fidelis apostatae,
qui fidem violavit temere creatoris, tenere fidem nullo modo teneatur, quum hoc
cautum in canonibus habeatur, eos a tali iuramento duximus absolvendos.] Licet autem a nobis et praedecessoribus
nostris contra haereticos multa sint edita et statuta, nec habeatis aliquam
excusationem in peccatis, quasi antiquorum fueritis obliti mandatorum, et Quia
plus timeri solet quod specialiter iniungitur, quam quod generaliter imperatur:
vobis advocatis et scriniariis firmiter inhibemus, ne praefatis haereticis, dum
fuerint in sua contumacia et errore, Paterinis vel credentibus, fautoribus
vel defensoribus eorundem, ullo tempore
in aliquo praestetis auxilium, consilium vel favorem, nec eis in causis vel in
factis, vel aliquibus litigantibus sub eorum examine vestrum patrocinium
praebeatis, et pro ipsis publica instrumenta condere vel aliqua
scripta facere nullatenus attentetis. Quodsi forte contra facere
praesumpseritis, ab officio vestro suspensos perpetuae vos decernimus infamiae
subiacere. Ceterum ne iudices et
scriniarii qui consenserunt praefatis electis in huiusmodi praesumtione
temeraria sociari de sua nequitia glorientur, quum privilegium mereatur
amittere, qui permissa sibi abutitur potestate, eos ab officio suo iudicamus
esse suspensos, decernentes irritum et inane quicquid per ipsos et electos
praedictos factum fuerit vel statutum. [Sententias
autem etc. Datum etc. 1205.]
|