Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER QUINTUS.
    • TITULUS VII.   DE HAERETICIS.
      • CAP. XII.   Laici non praedicent, nec occulta conventicula faciant, nec sacerdotes reprehendant.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAP. XII.

 

Laici non praedicent, nec occulta conventicula faciant, nec sacerdotes reprehendant.

 

Idem universis Christi fidelibus, tam in urbe Metensi quam in eius dioecesi constitutis.

 

Quum ex iniunctonobis apostolatus officio facti simus, secundum Apostolum, sapientibus et insipientibus debitores, pro universorum salute nos oportet esse sollicitos, ut et malos retrahamus a vitiis, et bonos in virtutibus foveamus. Tunc autem opus est discretione maiori, quum vitia sub specie virtutum occulte subintrant, et angelus Satanae se in angelum lucis simulat et transformat. Sane, significavit nobis venerabilis frater noster episcopus Metensis per literas suas, quod tam in dioecesi quam urbe Metensi laicorum et mulierum multitudo, non modico tracta quodammodo desiderio scripturarum, evangelia, epistolas Pauli, Psalterium, Moralia, Iob et plures alios libros sibi fecit in gallico sermone transferri, translationi huiusmodi adeo libenter, utinam autem et prudenter, intendens, ut secretis quaestionibus talia inter se laici et mulieres eructare praesumant et sibi invicem praedicare; qui etiam eorum aspernantur consortium, qui se similibus non immiscent, et a se reputant alienos qui aures et animos talibus non apponunt. Quos quum aliqui parochidiuim sacerdotum super his corripere voluissent, ipsi [eis] in faciem restiterunt, conantes rationes inducere de scripturis, quod non ab his deberent aliquatenus prohiberi. Quidam etiam ex eis simplicitatem sacerdotum suorum fastidiunt, et, quum ipsis per eos verbum salutis proponitur, semelius habere in libellis suis, et prudentius se posse id eloqui, submurmurant in occulto. Licet autem desiderium intelligendi divinas scripturas, et secundum eas studium adhortandi, reprehendendum non sit, sed potius commendandum: in eo tamen apparent quidam laici merito arguendi, quod tales occulta conventicula sua celebrant, officium praedicationis Christi sibi usurpant, sacerdotum simplicitatem eludunt, et eorum consortium aspernantur, qui talibus non inhaerent. Deus enim lux vera, quae omnem hominem venientem in hunc mundum illuminat, in tantum odit opera tenebrarum, ut Apostolos suos in mundum universum praedicaturos evangelium omni creaturae missurus, eis praeceperit, aperte dicens: “Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine, et, quod in aure auditis, praedicate super tecta,” †per hoc manifeste denuncians, quod evangelica praedicatio non in occultis conventiculis, sicut haeretici faciunt, sed in ecclesiis iuxta morem catholicum est publice proponenda. Nam iuxta testimonium veritatis omnis, qui male agit, odit lucem, et ad lucem non venit, ne eius opera arguantur. Qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera eius, quia in Deo sunt facta. Propter quod, quum pontifex interrogasset Iesum de discipulis suis, et de doctrina eius, respondit: “Ego palam locutus sum mundo, ego semper docui in synagoga et in templo, in quo omnes Iudaei conveniunt, et in occulto locutus sum nihil.” Porro, si quis obiiciat, quod iuxta praeceptum dominicum non est sanctum dandum canibus, neque margaritae mittendae sunt ante porcos, quum et ipse Christus non omnibus quidem, sed solis Apostolis dixerit: “Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, ceteris autem in parabolis:” intelligat, canes et porcos non eos esse, qui sanctum gratanter accipiunt et margaritas libenter acceptant, sed illos, qui sanctum dilacerant et margaritas contemnunt, quales sunt, qui evangelica verba et ecclesiastica sacramenta non ut catholici venerantur, sed abominantur potius ut haeretici, oblatrantes semper et blasphemantes, quos Paulus Apostolus post primam et secundam commonitionem docet esse vitandos. Arcana vero fidei sacramenta non sunt passim omnibus exponenda, quum non passim ab omnibus possint intelligi, sed eis tantum, qui ea fideli possunt concipere intellectu; propter quod simplicioribus inquit Apostolus: “Quasi parvulis in Christo lac potum dedi vobis, non escam;” maiorum est enim solidus cibus, sicut aliis ipse dicebat: “Sapientiam loquimur inter perfectos, inter vos autem nihil iudicavi me scire, nisi Iesum Christum, et hunc crucifixum.” Tanta est enim divinae scripturae profunditas, ut non solum simplices et illiterati, sed etiam prudentes et docti non plene sufficiant ad ipsius intelligentiam indagandam. Propter quod dicit scriptura: “Quia multi defecerunt scrutantes scrutinio.” Unde recte fuit olim in lege divina statutum, ut bestia, quae montem tetigerit, lapidetur, ne videlicet simplex aliquis et indoctus praesumat ad sublimitatem scripturae sacrae pertingere, vel etiam aliis praedicare. Scriptum est enim: “Altiora te ne quaesieris.” Propter quod dicit Apostolus: “Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem.” Sicut enim multa sunt membra corporis, omnia vero membra non eundem actum habent, ita multi sunt ordines in ecclesia, sed non omnes idem habent officium, quia secundum Apostolum “alios quidem Dominus dedit apostolos, alios prophetas, alios autem doctores, etc.” Quum igitur doctorum ordo sit quasi praecipuus in ecclesia, non debet sibi quisquam indifferenter praedicationis officium usurpare. Nam secundum Apostolum: “quomodo praedicabunt, nisi mittantur?” et veritas ipsa praecepit Apostolis: “Rogate Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam.” Quodsi forte quis argute respondeat, quia tales invisibiliter mittuntur a Deo, etsi non visibiliter mittantur ab homine, quum invisibilis missio multo sit dignior quam visibilis, et divina longe melior quam humana, unde Ioannes Baptista non legitur missus ab homine, sed a Deo, sicut Evangelista, testatur: “Quia fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Ioannes,” potest et debet utique rationabiliter responderi, quod, quum interior illa missio sit occulta, non sufficit cuiquam nude tantum asserere, quod ipse sit missus a Deo, quum hoc quilibet haereticus asseveret: sed oportet, quod adstruat illam invisibilem missionem per operationem miraculi, vel per scripturae testimonium speciale. Unde, quum Dominus vellet mittere Moysen in Aegyptum ad filios Israel, ut crederent ei, quod mitteretur ab ipso, dedit ei signum, ut converteret virgam in colubrum, et colubrum in virgam iterum refomaret. Ioannes quoque Baptista speciale suae missionis testimonium protulit de scriptura, dicens sacerdotibus et Levitis, qui missi fuerant ad interrogandum, quis esset, et quare baptizandi officium assumpsisset: “Ego vox clamantis in deserto, dirigite viam Domino, sicut ait Esaias Propheta.” †Non est ergo credendum ei, qui dicit se missum a Deo, quum non sit missus ab homine, nisi de se speciale proferat testimonium de scripturis, vel evidens miraculum operetur. Nam et de his, qui missi leguntur a Deo, Evangelista testatur, quod ipsi profecti praedicabant ubique, Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis. Licet autem scientia sit valde necessaria sacerdotibus ad doctrinam, quia iuxta verbum propheticumlabia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem exquirunt ex ore eius:” non est tamen simplicibus sacerdotibus etiam a scholasticis detrahendum, quum in eis sacerdotale officium debeat honorari, propter quod Dominus in lege praecepit: “Diis non detrahes,” sacerdotes intelligens, qui propter excellentiam ordinis et officii dignitatem deorum nomine nuncupantur. †Iuxta quod alibi dicit de servo, volente apud dominum remanere, ut dominus offerat eum diis. Quum enim iuxta verbum Apostoli servus suo domino stet aut cadat, profecto sacerdos ab episcopo, cuius correctioni est subiectus, debet in mansuetudinis spiritu castigari, non autem a populo, cuius est correctioni praepositus, in spiritu superbiae reprehendi, quum iuxta praeceptum dominicum pater et mater non debeant maledici, sed potius honorari. Quod de spirituali patre multo fortius debet intelligi quam carnali. Nec quisquam suae praesumptionis audaciam illo defendat exemplo, quod asina legitur reprehendisse Prophetam, vel quod Dominus ait: “Quis ex vobis arguet me de peccato? Et, si male locutus sum, testimonium perhibe de malo;” quum aliud sit fratrem in se peccantem occulte corripere, quod utique quisque tenetur efficere secundum regulam evangelicam (in quo casu sane potest intelligi, quod Balaam fuit correptus ab asina), et aliud est patrem suum etiam delinquentem reprehendere manifeste, ac praecipue fatuum pro simplici appellare, quod utique nulli licet secundum evangelicam veritatem: “nam qui etiam dicit fratri, fatue, reus erit gehennae ignis”. Rursus aliud est, quod praelatus sponte, de sua confisus innocentia, subditorum se accusationi supponit, in quo casu praemissum Domini verbum debet intelligi; et aliud est, quod subditus non tam animo reprehendendi, quam detrahendi exsurgit temerarius in praelatum, quum ei potius incumbat necessitas obsequendi. Quodsi forte necessitas postularet, ut sacerdos tanquam inutilis et indignus a cura gregis debeat removeri: agendum est ordinate apud episcopum, ad cuius officium tam institutio quam destitutio sacerdotum noscitur pertinere. Illud autem, tanquam de supercilio Pharisaeorum procedens, debet ab omnibus aspernari, quod tanquam ipsi soli sint iusti, ceteros aspernantur quum et hactenus ab initio nascentis ecclesiae multi fuerint viri sancti, qui nec tales fuisse leguntur nec talibus adhaesisse, quum de novo tales surexisse legantur: qui nisi contenti sint doceri potius quam docere, ad illos forsitan pertinebunt quibus Dominus ait: “Nolite fieri plures magistri.” Nos ergo, filii, quia paterno vos affectu diligimus, ne sub praetextu veritatis in foveam decidatis erroris et sub specie virtutum in laqueum vitiorum universitatem vestram rogamus attentius, monemus et exhortamur in Domino in remissionem vobis peccatorum iniungentes, quatenus ab iis quae superius reprehensibilia denotavimus, linguam et animum revocetis, fidem catholicam et regulam ecclesiasticam observantes, ne vos verbis fallacibus circumveniri vel etiam circumvenire contingat: quia nisi correctionem nostram et admonitionem paternam receperitis humiliter et devote, nos post oleum infundemus et vinam, severitatem ecclesiasticam apponentes; ut qui noluerint obedire spontanei, discant acquiescere vel inviti. [Datum Laterani 1199.]

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License