Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER QUINTUS.
    • TITULUS VII.   DE HAERETICIS.
      • CAP. XIII.   Excommunicati sunt omnes haeretici, quibuscunque nominibus nominentur. H. d. usque ad §. Damnati. – §. 1. Damnati de haeresi per saecularem iudicem puniuntinr, et bona laicorum haereticorum confiscantur, et clericorum bona applicantur ecclesiis, ubi beneficiati erant. H. d. usque ad §. Qui autem. Abbas Siculus. – §. 2. Si suspectus de haeresi se non purgat, ad arbitrium superioris excommunicatur, et exsistens per annum in excommunicatione, ut haereticus, damnatur. H. d. usque ad §. Moneantur. Abbas Siculus. – §. 3. Potestates saeculares perpetuae vel temporales iurare tenentur universos haereticos ab ecclesia damnatos pro viribus exterminare, et temporalis dominus, non purgans terram suam haereticis, excommunicatur. Et si perstiterit in excommunicatione per annum, nunciatur Papae, qui fideles eius a iuramento absolvet, et eius terram fidelibus exponet, salvo iure principalis domini; nisi et ipse sit in culpa. H. d. usque ad §. Catholici. Abbas Siculus. – §. 4. Cruce signati ad exterminationem haereticorum, gaudent privilegio concesso cruce signatis in subsidium terrae sanctae. H. d. usque ad §. Credentes. Abbas. – §. 5. Ibi ponitur poena credentium, receptatorum et defendentium haereticos, primo laicorum, secundo clericorum, usque ad §. Quia. Abbas. – §. 6. Nullus debet sibi officium praedicandi assumere, nisi super hoc sibi a iure vel a sede apostolica vel a dioecesano episcopo licentia concedatur; alias excommunicatur, et, nisi resipuerit, alia poena imponitur. H. d. usque ad §. Adiicimus. Abbas. – §. 7. Archiepiscopi et episcopi, inferiorum suoram provincias et dioeceses suspectas habentes de haeresi, saltem semel in anno per se vel per alios idoneos visitent; qui etiam debent, si hoc expedire videbitur, exigere iuramentum ab illis de vicinia ad revelandos haereticos et occulta conventicula celebrantes, quos revelatos relapsos canonice punient, et renitentes iurare, ut haeretici condemnentur. H. d. usque ad §. Volumus. Abbas. – §. 8. Episcopus negligens in haeresi persequenda, a dignitate episcopali est removendus, et alius idoneus est surrogandus. H. d. usque ad finem Abbas Siculus.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAP. XIII.

 

Excommunicati sunt omnes haeretici, quibuscunque nominibus nominentur. H. d. usque ad §. Damnati. – §. 1. Damnati de haeresi per saecularem iudicem puniuntinr, et bona laicorum haereticorum confiscantur, et clericorum bona applicantur ecclesiis, ubi beneficiati erant. H. d. usque ad §. Qui autem. Abbas Siculus. – §. 2. Si suspectus de haeresi se non purgat, ad arbitrium superioris excommunicatur, et exsistens per annum in excommunicatione, ut haereticus, damnatur. H. d. usque ad §. Moneantur. Abbas Siculus. – §. 3. Potestates saeculares perpetuae vel temporales iurare tenentur universos haereticos ab ecclesia damnatos pro viribus exterminare, et temporalis dominus, non purgans terram suam haereticis, excommunicatur. Et si perstiterit in excommunicatione per annum, nunciatur Papae, qui fideles eius a iuramento absolvet, et eius terram fidelibus exponet, salvo iure principalis domini; nisi et ipse sit in culpa. H. d. usque ad §. Catholici. Abbas Siculus. – §. 4. Cruce signati ad exterminationem haereticorum, gaudent privilegio concesso cruce signatis in subsidium terrae sanctae. H. d. usque ad §. Credentes. Abbas. – §. 5. Ibi ponitur poena credentium, receptatorum et defendentium haereticos, primo laicorum, secundo clericorum, usque ad §. Quia. Abbas. – §. 6. Nullus debet sibi officium praedicandi assumere, nisi super hoc sibi a iure vel a sede apostolica vel a dioecesano episcopo licentia concedatur; alias excommunicatur, et, nisi resipuerit, alia poena imponitur. H. d. usque ad §. Adiicimus. Abbas. – §. 7. Archiepiscopi et episcopi, inferiorum suoram provincias et dioeceses suspectas habentes de haeresi, saltem semel in anno per se vel per alios idoneos visitent; qui etiam debent, si hoc expedire videbitur, exigere iuramentum ab illis de vicinia ad revelandos haereticos et occulta conventicula celebrantes, quos revelatos relapsos canonice punient, et renitentes iurare, ut haeretici condemnentur. H. d. usque ad §. Volumus. Abbas. – §. 8. Episcopus negligens in haeresi persequenda, a dignitate episcopali est removendus, et alius idoneus est surrogandus. H. d. usque ad finem Abbas Siculus.

 

Idem in concilio generali.

 

Excommunicamus itaque et anathematizamus omnem haeresim, extollentem se adversus hanc sanctam, orthodoxam et catholicam fidem, quam superius exposuimus, condemnantes haereticos universos, quibuscunque nominibus censeantur, facies quidem diversas habentes, sed caudas ad invicem colligatas, quia de vanitate conveniunt in id ipsum. §. 1. Damnati vero praesentibus saecularibus potestatibus aut eorum ballivis relinquantur animadversione debita puniendi, clericis prius a suis ordinibus degradatis, ita, quod bona huiusmodi damnatorum, si laici fuerint, confiscentur: si vero clerici, applicentur ecclesiis, a quibus stipendia receperunt. §. 2. Qui autem inventi fuerint sola suspicione notabiles, nisi iuxta considerationem suspicionis qualitatemque personae propriam innocentiam congrua purgatione monstraverint, anathematis gladio feriantur, et usque ad satisfactionem condignam ab omnibus evitentur, ita, quod, si per annum in excommunicatione perstiterint, ex tunc velut haeretici condemnentur. §. 3. Moneantur autem et inducantur, et, si necesse fuerit, per censuram ecclesiasticam compellantur saeculares potestates, quibuscunque fungantur officiis, ut, sicut reputari cupiunt et haberi fideles, ita pro defensione fidei praestent publice iuramentum, quod de terris suae iurisdictioni subiectis universos haereticos, ab ecclesia denotatos, bona fide pro viribus exterminare studebunt, ita, quod amodo, quandocunque quis fuerit in potestatem sive perpetuam sive temporalem assumptus, hoc teneatur capitulum iuramento firmare. Si vero dominus temporalis, requisitus et monitus ab ecclesia, suam terram purgare neglexerit ab [hac] haeretica foeditate, per metropolitanum et ceteros comprovinciales episcopos excommunicationis vinculo innodetur, et, si satisfacere contempserit, infra annum significetur hoc summo Pontifici, ut ex tunc ipse vasallos ab eius fidelitate denunciet absolutos, et terram exponat catholicis occupandam, qui eam, exterminatis haereticis, absque ulla contradictione possideant, et in fidei puritate conservent, salvo iure domini principalis, dummodo super hoc ipse nullum praestet obstaculum, nec aliquod impedimentum opponat, eadem nihilominus lege servata circa. eos, qui non habent dominos principales. §. 4. Catholici vero, qui, crucis assumpto charactere, ad haereticorum exterminium se accinxerint, illa gaudeant indulgentia, illoque sancto privilegio sint muniti, quae accedentibus in terrae sanctae subsidium conceduntur. §. 5. Credentes praeterea, receptatores, defensores et fautores haereticorum excommunicationi decernimus subiacere, firmiter statuentes, ut, postquam quis talium fuerit excommunicatione notatus, si satisfacere contempserit infra annum, ex tunc ipso iure sit factus infamis, nec ad publica officia seu consilia, nec ad eligendos aliquos ad huiusmodi, nec ad testimonium admittatur. Sit etiam intestabilis, ut nec testandi liberam habeat facultatem nec ad hereditatis successionem accedat. Nullus praeterea ipsi super quocunque negotio, sed ipse aliis respondere cogatur. Quodsi forte iudex exstiterit, eius sententia nullam obtineat firmitatem, nec causae aliquae ad eius audientiam perferantur. Si fuerit advocatus, eius patrocinium nullatenus admittatur; si tabellio, instrumenta confecta per ipsum nullius sint momenti, sed cum auctore damnato damnentur. Et in similibus idem praecipimus observari. Si vero clericus fuerit, ab omni officio et beneficio deponatur, ut, in quo maior est culpa, gravior exerceatur vindicta. Si qui autem tales, postquam ab ecclesia fuerint denotati, evitare contempserint, excommunicationis sententia usque ad satisfactionem idoneam percellantur. Sane, clerici non exhibeant huiusmodi pestilentibus ecclesiastica sacramenta, nec eos Christianae praesumant tradere sepulturae, nec eleemosynas aut oblationes eorum percipiant, alioquin suo priventur officio, ad quod nunquam restituantur absque indulto sedis apostolicae speciali. Similiter quilibet regulares, quibus etiam hoc infligatur, ut eorum privilegia in illa dioecesi non serventur, in qua tales excessus praesumpserint perpetrare. §. 6. Quia vero nonnulli sub specie pietatis virtutem eius, iuxta quod Apostolus ait, abnegantes, auctoritatem sibi vendicant praedicandi, quum idem Apostolus dicat: “Quomodo praedicabunt, nisi mittantur?” omnes, qui prohibiti, vel non missi, praeter auctoritatem ab apostolica sede vel catholico episcopo loci susceptam, publice vel privatim praedicationis officium usurpare praesumpserint, excommunicationis vinculo innodentur, et nisi quam citius resipuerint, alia competenti poena plectentur. §. 7. Adiicimus insuper, ut quilibet archiepiscopus vel episcopus per se aut per archidiaconum suum, aut alias honestas idoneasque personas, bis aut saltem semel in anno propriam parochiam, in qua fama fuerit haereticos habitare, circumeat, et ibi tres vel plures boni testimonii viros, vel etiam, si expedire videbitur, totam viciniam iurare compellat, quod, si quos ibidem haereticos sciverit, vel aliquos ocoulta conventicula celebrantes, seu a communi conversatione fidelium vita et moribus, dissidentes, eos episcopo studeat indicare. Ipse autem episcopus ad praesentiam suam convocet accusatos, qui, nisi se ab obiecto reatu purgaverint, vel, si post purgationem exhibitam in pristinam fuerint relapsi perfidiam, canonice puniantur. Si qui vero ex eis, iuramenti religionem obstinatione damnabili respuentes, iurare forte noluerint, ex hoc ipso tanquam haeretici reputentur. §. 8. Volumus igitur et mandamus, et in virtute obedientiae districte praecipimus, ut ad haec efficaciter exsequenda episcopi per dioeceses suas diligenter invigilent, si canonicam velint effugere ultionem. Si quis enim episcopus super expurgando de sua dioecesi haereticae pravitatis fermento negligens fuerit vel remissus, quum id certis indiciis apparuerit, ab episcopali officio deponatur, et in locum ipsius alter substituatur idoneus, qui velit et possit haereticam confundese pravitatem.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License