Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER QUINTUS.
    • TITULUS VIII.   DE SCHISMATICIS ET ORDINATIS AB EIS.
      • CAP. I.   Irritae sunt ordinationes, beneficiorum collationes, et ecclesiasticarum rerum alienationes per schismaticos factae, et a dignitate et ordiue suspenduntur qui schisma tenere iurant.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

TITULUS VIII.

 

DE SCHISMATICIS ET ORDINATIS AB EIS.

 

CAP. I.

 

Irritae sunt ordinationes, beneficiorum collationes, et ecclesiasticarum rerum alienationes per schismaticos factae, et a dignitate et ordiue suspenduntur qui schisma tenere iurant.

 

Ex concilio Lateranensi.

 

Quod a praedecessore nostro †felicis memoriae Papa Innocentio factum est innovantes, ordinationes ab Octaviano et Guidone haeresiarchis, nec non et Ioanne Strumensi, qui eos secutus est, factas, et ab ordinatis ab eis, irritas esse censemus, adiicientes etiam, ut, [si] qui dignitates ecclesiasticas seu beneficia per dictos schismaticos acceperunt, careant imptetratis. Alienationes quoque sive invasiones, quae per eosdem schismaticos, seu quae per laicos factae sunt de rebus ecclesiasticis, omni careant firmitate, et ad ecclesias sine omni onere revertantur. Si quis autem contraire praesumpserit, excommunicationi se noverit subiacere. Illos vero, qui sponte iuramentum de tenendo schismate praestiterint, a sacris ordinibus et dignitatibus decernimus manere suspensos.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License