CAP.
II.
Si crimen
acolythi, qui rebaptizanti praebuit ministerium, est occultum, promoveri
potest; si publicum, non, nisi cum eo religionem intrante dispensetur.
Idem Abbati S.
Genovefae.
Ex literarum
tuarum tenore perpendimus, quod quidam, aegritudine longa confectus, insano
sortilegarum mulierum credens consilio, ut sanaretur, per iterationem fecit
iniuriam baptismatis sacramento. Adstitit
autem huic sacrilegio adolescens quidam bonae, ut videtur, indolis, acolythus,
frater carnalis illius, in quo baptismus asseritur iteratus, et ministerium in
respondendo exhibuit presbytero baptizanti, et cooperator exstitit rei nefandae.
Quia ergo tua nos duxit prudentia consulendos, qualiter puniri debeat vel purgari acolythus, quem etiam minor aetas et intentio fraternae
salutis corporeae excusare videtur aliquantulum, discretioni tuae
praesentibus literis respondemus, quod, quamvis
multum non videatur poena plectendus, ad superiores tamen ordines promoveri, si publicum est quod proponitur, non
valebit, nisi ad religionem transire voluerit, ut favore religionis ipsius
circa eum valeat dispensari. Si vero occultum est, promoveri poterit, et
excessum suum dignis poenitentiae fructibus expiare.
|