TITULUS
X.
DE HIS, QUI
FILIOS OCCIDERUNT.
CAP.
I.
Mulier,
occidens sponte filium, debet perpetuo in monasterio poenitere; si tamen
tinetar de innocentia, datur vel saltem non denegatur sibi licentia
nubendi.
Alexander III.
Tornacensi Episcopo.
Venim ad nos
M. mulier latrix praesentium
lacrimabili lobis confessione monstravit, quod, quum de quodam filium
genuisset, et ille sibi saepe turgido vultu improperasset, quod filius eius non
esset, ipsa, iracundiae calore et furore
animi ducta, eundum filium interfecit. †Quo
comperto comes Flandrensis eam totam terram usque ad septennium abiurare
coegit, nisi de nostra licentia remaneret. Quumque se nostro adspectui
praesentasset, et, quod crucem suscepisset Hierosolymam profectura, nobis
assertione sua proposuisset: nos eam, quia in partibus illis praesentia sua non
posset esse utilis, sed damnosa, ab Hierosolymitano itinere revocantes, ipsam
fraternitati tuae duximus remittendam, praesentium tibi auctoritate
Mandamus, quatenus eam mulierem
labores inducere, ut ad aliquod monasterium tui
episcopatus transeat, in quo peccata sua perpetua poenitentia deploret. Si
autem repugnante carnis fragilitate ad hoc induci noluerit, ei licentiam in
Domino nubendi tribuas, quia tutius nobis videtur, ut in Domino nubat et uni soli, quam inhoneste multos
admittat.
|