CAP.
VI.
In poenitentia
imponenda iudex debet attendere circumstantias, ex quibus augetur vel minuitur
delictum. Hoc dicit usque ad §. Illi autem. – §. 1. Socians homicidam animo
occidendi, licet non apponat manum, si tamen ex sua causa mors secuta est,
tenetur fere pari poena cum homicida. Hoc dicit usque ad §. Illi etiam. Abbas
Sic. – §. 2. Qui sociat homicidam tantum animo prohibendi ne impediatur,
tenetur paulo minori poena. H. d. usque ad §. Qui vero. – §. 3. Incitans alium
ad homicidium, mitius punitur quam homicida, secus autem, si incitavit ad certum
homicidium. Nam, eo secuto, tenetur ut homicida. H. d. usque ad §. Hi quoque. –
§. 4. Custodientes sarcinas occidentium, scientes, eos esse sicarios, non sunt
immunes a poena homicidii. H. d. usque ad §. Eos insuper. Abbas – §. 5.
Occupans bona occisi, non per hoc tenetur de homicidio, et non sufficit
occupanti, quod eroget illa pauperibus, quum poterit restituere eis, quorum
constat fuisse. H. d. usque ad §. Illis praeterea. Abbas – §. 6. Participantes
interfectoribus in excommunicatione, diversimode puniuntur iuxta modum
participationis. H. d. usque ad §. Clericos. Abbas. – §. 7. In isto §. usque ad
fin. ponitur poenitentia clericorum, praestantium praedictae morti auxilium,
consilium vel favorem. Hoc dicit. Abbas Siculus.
Alexander III.
Exoniensi Episcopo.
Sicut dignum †est
et omni rationi consentaneum, graves et difficiles quaestiones ad examen
apostolicae sedis deferri, ita etiam nobis ex ministerio susceptae
sollicitudinis imminet, easdem quaestiones, prout nobis Dominus dederit,
solvere, et singulis a nobis consilium postulantibus respondere, ut providentia
Romanae ecclesiae, quae ubique terrarum obtinet Domino disponente principatum, quaestiones solvantur, et removeatur
in his ambiguitas de cordibus singulorum. Licet autem super quaestionibus, quas
nobis tua discretio solvendas direxit, te non dubitemus providum et
circumspectum exsistere: cogimur tamen ex servitutis ministerio iuxta
discretionem et providentiam nostram iibi exinde respondere. Sane, quum vir
literatus et sapiens et discretus et in his plurimum exercitatus exsistas,
plenius nosti, quod in excessibus singulorum non solum quantitas et qualitas
delicti, sed aetas, scientia, et
sexus atque conditio delinquentis sunt attendenda, et non solum secundum
praedicta, sed secundum locum et tempus, quo delictum committitur, unicuique
poenitentia debet indici, quum, sicut tu
ipse non ignoras, idem excessus magis sit in uno quam in alio puniendus. §.
1. Illi autem, qui animo occidendi, feriendi aut capiendi illum sanctum et
reverendum virum quondam Cantuariensem archiepiscopum citra manuum iniectionem
se fatentur venisse, si de illa captione mors eius secuta fuisset, pari
poenitentia, vel fere pari exsisterent puniendi. §. 2. Et Illi etiam, qui non, ut ferirent, sed, ut percussoribus opem ferrent,
si forte per aliorum violentiam impedirentur, paulo minori debent poena
mulctari, quia, quum scriptum sit: “qui potuit hominem liberare a morte, et non
liberavit, eum occidit,” constat [ipsos]
ab homicidii reatu immunes non esse, qui occcisoribus opem contra alios
praestare venerunt, nec caret scrupulo societatis occultae, qui, [quum possit,] manifesto facinori desinit
obviare. §. 3. Qui vero se asserunt animum regis inflammasse ad odium, unde forte homicidium fuit secutum, [satis] dure et aspere, sed non ita
severe sunt puniendi, nisi forte regem ipsum ad illud homicidium suis
suggestionibus provocassent. §. 4. Hi quoque non sunt a culpa liberi, nec a
poena debent esse immunes, qui, licet fuerint illius iniquae machinationis ignari, tamen eis, quos sicarios esse
sciebant, vel in sarcinis
custodiendis ministerium praebuerunt. §. 5. Eos insuper, qui dicuntur illius
sancti viri et suorum post mortem eius spolia occupasse, si nihil aliud in
tanto facinore commiserunt, a poena mortis eius arbitramur esse immunes; sed,
quae occuparunt, eis, quorum fuerunt, tenentur in integrum restituere, si
habent in facultatibus, unde possint ea reddere. Et ipsis ex hoc tamen moderata est poenitentia
iniungenda, quia, licet quaedam ex his, quae occupaverunt, fateantur se
pauperibus erogasse, non tamen aliena, quum ipsa potuissent eis, quorum
fuerint, restituere, debuerunt pauperibus erogare. §. 6. Illis praeterea, qui
sola excommunicatorum participatione se reos esse cognoscunt, considerata
temporis mora, quo in eadem nequitia perdurarunt, et inquisito etiam, si eis timore vel affectione
communicaverint scienter vel ignoranter, secundum
hoc est poenitentia indicenda. §. 7. Clericos autem,
quos constat armatos interfuisse tanto facinori, et illos etiam clericos, qui consilium illud
dederunt, ut [idem] sanctus vir
caperetur, perpetuo non solum ab altaris ministerio deponendos esse censemus,
sed ita etiam, quod in ecclesiis
nullo unquam tempore [ipsi] lectiones
legant, vel responsoria in choro separatim cantent; sed in psalmis apud Deum de
commisso satagant veniam impetrare. Insuper autem
clerici ipsi in districto claustro monachorum vel canonicorum regularium,
si fieri potest, sunt recludendi, ita quidem,
quod usque ad septennium vel quinquennium debeant ab ecclesiarum introitu
coerceri. [Super eo vero etc.]
|