CAP. XXX.
Si plures
impetrant in eadem ecclesia, statur datae, ut primus impetrans praeferatur, et
solus admittatur. Ita communiter summant doctores, et procedit istud summarium secundum
opinionem communem, quae hodie invaluit, propter iura nova.
Idem Episcopo et Archidiacono
Legionensibus.
Capitulum sanctae crucis Cameracensis
exhibita nobis petitione monstravit, quod Callimacho clerico Noviomensis dioecesis, super praebendali
beneficio in eorum ecclesia obtinendo literas nostras ad eos prius monitorias,
et demum praeceptorias impetrante, B. clericus Tornacensis dioecesis contra eos super consimili beneficio in eadem
sibi ecclesia conferendo ad I. archiepiscopum Tornacensem et eius collegas, de
praedictis literis non habita mentione, exsecutorias a nobis literas
impetravit, qui post appellationem ad nos interpositam in eos suspensionis et
excommunicationis sententias protulerunt, ac dictus C. super exsecutione
mandati pro eo facti ad alios obtinuit scripta nostra, qui tulerunt
suspensionis et excommunicationis sententias in eosdem. Unde nobis humiliter supplicarunt, ut, quum in eadem ecclesia XII.
tantum sint praebendae, et ob hoc non sine magno gravamine simul providere possent,
utique faceremus easdem sententias relaxari, et provideri eorum alteri in eadem
ecclesia de praebenda: praesentim, quum in utriusque literis clausula illa
contineretur inserta, nisi eadem ecclesia de mandato nostro foret in alterius
receptione gravata. Quocirca discretioni
vestrae mandamus, quatenus, eo recepto in canonicum et in fratrem,
assignatoque sibi beneficio praebendali, qui ad eos prius mandatum apostolicum
reportavit praefatas sententias iuxta formam ecclesiae sublato appellationis obstaculo relaxetis, alteri super praebendali
beneficio in eadem ecclesia silentium imponentes.
|