CAP.
X.
Is, ex cuius
opera illicita sequitur homicidium, irregularis efficitur.
Idem abbati S.
Benedicti de Vebia.
Suscepimus
literas tuas, per quas cognovimus, quod, quum lator praesentium in custodia
cuiusdam domus cum altero fratre
maneret, ingredientes de nocte
quidam latrones ad eos, turpiter ipsos in personis affligere, et denudare
vestimentis propriis praesumpserunt. In quos isti resumptis viribus
insurgentes, ligaverunt illos, et detinere usque ad notitiam capituli
voluerunt. Quum autem iste, rem ad
tuam audientiam perlaturus, ligatos
eos in fratris sui custoda dimisisset, et fures se solvere niterentur, frater
illos, ne ipse ab eis interim eretur, occidit. Verum quoniam expediebat potius
post tunicam etiam relinquere
pallium, et rerum sustinere iacturam, quam pro conservandis vilibus rebus et
transitoriis tam acriter in alios exardescere: abstineat iste humiliter ab
altaris ministerio, et uterque peccatum suum, quibus modis ad arbitrium tuum potuerit, studeat expiare. Constat enim, eos
contra regularem mansuetudinem
et ecclesiasticam disciplinam ex utriusque ope interemptos.
|