CAP.
XII.
Homicidium
casuale imputatur ei, qui dedit operam rei licitae, si non adhibuit
diligentiam, quam debuit.
Clemens III.
Ad audientiam
apostolatus nostri [ex parte vestra]
pervenit, quod, quum quidam presbyter, volens corrigere quendam de
familia sua, eo cingulo, quo cingi
solebat, ipsum verberare tentaret, contigit, quod cultellus de vagina, quae
cingulo adhaerebat, elapsus, eum in dorso aliquantulum vulneravit; postmodum
vero, quum ille vulneratus aliquamdiu vixisset, et iam convaluisset a vulnere, alia
graviori, ut dicitur, infirmitate percussus, cum sana mente ac devotione
debita viam est universae
carnis ingressus. Quia vero, utrum occasione vulneris decessisset, dubium
habetur: eodem presbytero ab omni officio beneficioque suspenso,
quid super hoc vobis esset agendum, apostolicam sedem consuluistis. Nunc
itaque vestrae discretioni duximus
respondendum, quod, quum in dubiis semitam debeamus eligere tutiorem, vos
convenit iniungere presbytero memorato, ut de cetero in sacris ordinibus non ministret;
iniuncta tamen [ei] poenitentia
congruenti, sibi poteritis concedere, ut in minoribus ordinibus ministrare sit contentus. Si vero vobis legitime constiterit, quod ille ex alia infirmitate obierit, de
vestra licentia poterit,
sicut erat solitus, divina officia ministrare. [Dat. Laterani.]
|