CAP.
XIX.
Religiosus,
chirurgiam exercens, si ex ea mors sequitur, irregularis est; etiamsi sit
peritus et diligens, et hoc fecerit causa pietatis; sed cum eo post
satisfactionem misericorditer dispensari potest. H. d. usque ad §. Ad ultimum.
– §. 1. Qui iudici saeculari dedit intersignia furis, a quo fuit vulneratus,
irregularis non est, licet ille postmodum occidatur. Abbas Siculus.
Idem.
Tua nos duxit
fraternitas consulendos (Et infra:
[cf. c. 7. de cons. et aff. IV. 14.]) Tertio Quaesivisti per sedem apostolicam
explicari, quod sit de
quodam monacho sentiendum, qui, credens, se quandam mulierem a gutturis tumore
curare, ut chirurgicus cum ferro tumorem illum aperuit, et, quum tumor ille aliquantulum resedisset, monachus ipse mulieri praecepit, ne se vento
exponeret ullo modo, ne forte ventus, subintrans gutturis apertionem, sibi
causam mortis inferret; sed mulier, eius mandato contempto, dum messes
colligeret, vento se exposuit incaute, et sic per apertionem gutturis sanguis
multus effluxit, et mulier diem ultimum sic finivit, quae tamen confessa
est, quod, quia vento exposuit semetipsam, [ipsa] sibi dederat causam mortis; utrum
videlicet, quum praedictus monachus sit sacerdos, liceat ei sacerdotale
officium exercere. Nos igitur fraternitati tuae taliter respondemus, quod, licet ipse
monachus multum deliquerit alienum officium usurpando, quod sibi minime
congruebat, si tamen causa pietatis, et non cupiditatis id egerit, et peritus
erat in exercitio chirurgiae, omnemque studuit, quam debuit, diligentiam
adhibere, non est ex eo, quod per culpam mulieris contra consilium eius
accidit, adeo reprobandus, quod non post satisfactionem condignam cum eo
misericorditer agi possit, ut divina valeat celebrare; alioquin interdicenda
est ei sacerdotalis ordinis exsecutio de rigore. §. 1. Ad ultimum fuit ex parte
tua propositum [coram nobis,] quod
quidam scholaris, metuens, ne latrones in hospitio suo essent, parvo
assumpto gladio, ut ignem quaereret,
de strato consurgens, quum venisset ad ostium, ignarus reperit ibi furem, qui, cum
scholari incipiens colluctari, non
solum ipsum scholarem prostravit ad terram, sed etiam paene ad mortem vulneravit eundem. †Scholaris
vero, provocatus ab illo, vim vi in continenti repellens, extorto latroni
gladio, eundem servato iuris moderamine repercussit, qui perterritus fugam,
quam cito potuit, maturavit. Mane
itaque lucescente, scholares
latronem quaesiverunt eundem, quem, vulneratum inventum, potestati Vincentiae
tradiderunt, coram quo constanter negavit, quod praemissa minime perpetravit.
Unde praefatus potestas ad eundem scholarem suos nuncios destinavit, ut exponeret, si qua sciret de fure
praedicto, vel traderet intersignia; qui cultrum, quem ipsi latroni abstulerat,
et sotulares ab eodem in ipsius domo dimissos, quos abstraxerat sibi, ne pedum strepitus audiretur,
nunciis tradidit memoratis, super eodem facto se nihil amplius intromittens.
Potestas igitur, receptis talibus intersigniis, latronem ipsum apparitoribus
suis tradidit puniendum, qui sibi amputaverunt virilia, et oculos eruerunt;
latro vero se ad quoddam coenobium transtulit, et ibi per triduum ira et dolore commotus nec potum
sumpsit, nec cibum, et sic de medio est sublatus. Unde per nostrum oraculum
postulas edoceri, utrum praefatus scholaris ad sacros valeat ordines promoveri.
Nos igitur inquisitioni tuae taliter respondemus, quod, si praefatus scholaris
dignis meritis adiuvatur, propter praescriptum eventum a susceptione sacrorum
ordinum nullatenus est arcendus. [Dat.
Lat. Id. Febr. Pont. nostr. Ao. XIV. 1212.]
|