CAP.
II.
Idem dicit,
quod in superiori cap.
Alexander III.
Anatensi Episcopo.
Ad audientiam
nostram noveris pervenisse, quod, quum quidam ad locum, deputatum torneamentis,
causa requirendi sua debita
†a quibusdam militibus, quos eo venturos putabat, accessisset, accidit, ut violenter et inconsiderate ab
equo, in quo sedebat, super eum cadente compressus et mortuus est, sed prius
dominicum corpus suscepit, et sacri olei unctione perunctus est.
Unde pro eo, quod in torneamento
mortem accepit, a sepultura fidelium
prohibetur. Nos vero attendentes, quod his tantum, sicut
credimus, ecclesiastica
sepultura debeat interdici, qui, ad torneamenta animo id faciendi tantum
accedentes, decedunt ibidem, fraternitati tuae mandamus, quatenus, si tibi
constiterit, quod praefatus I. ad
praedictum torneamentum non animo ludendi, sed percipiendi credita,
pervenisset, licet ibi fortuito casu obierit, corpus eius dispensatione
ecclesiasticae tradi facias sepulturae, maxime si dominicum corpus susceperit,
et sacri olei fuerit unctione perunctus.
|