Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER QUINTUS.
    • TITULUS XVI.   DE ADULTERIIS ET STUPRO.
      • CAP. V.   Ad solam mulieris confessionem, asserentis, se commisisse adulterium cum sacerdote, non debet sacerdos puniri, sed sibi infamato potest indici purgatio; quam si praestiterit, absolvitur, deficiens vero suspenditur ab officio.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAP. V.

 

Ad solam mulieris confessionem, asserentis, se commisisse adulterium cum sacerdote, non debet sacerdos puniri, sed sibi infamato potest indici purgatio; quam si praestiterit, absolvitur, deficiens vero suspenditur ab officio.

 

Alexander III.

 

Significasti nobis, quendam presbyterum cum alterius coniuge instinctu diabolico infra ecclesiam frequenter, sicut asseris, dormivisse, quae utique se et illum cuidam sacerdoti huiusmodi delictum confessos fuise, publice tibi detexit, et hoc ipsum idem sacerdos, nomen adulteri celans, in praesentia tua dixit. Super quo quid fieri debeat, quum, negante adultero, mulier in confessione persistat, ab apostolica sede consilium requisisti. Ideoque mandamus, quatenus condignam poenitentiam praefatae imponens adulterae, ecclesiam praelibatam per aspersionem aquae benedictae reconciliare procures. Praedicto autem sacerdoti, ne contra Apostolum infirmorum corda mala fama ipsius percutiantur, et ne vituperetur ministerium nostrum, neque securiores presbyteri exsistentes in peccatum licentius prolabantur, cum vicinis quinque presbyteris, quos se nolle peierare cognoveris, iuxta arbitrium tuum purgationem indicas. Quem, si purgare se poterit, in officio suo ministrare permittas; alioquin ab officio suo ipsum suspendere non postponas.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License