TITULUS
XVII.
DE RAPTORIBUS,
INCENDIARIIS ET VIOLATORIBUS ECCLESIARUM.
CAP.
I.
Ratione
rapinae sortitur quis forum non sui iudicis, et ab eo poterit puniri proprio
iudice suffragante.
Ex concilio
Meldensi.
De illis
autem, qui intra parochiam beneficium aut hereditatem habent et alterius
episcopi parochiani sunt, et de
loco ad locum iter faciunt, et ibi rapinas et depraedationes peragunt, placuit,
ut ab illius loci praelato excommunicentur, nec ante ex parochia illa exeant,
quam digne quae perpetrarunt emendent; quorum excommunicatio seniori eorum
et proprio episcopo
significanda est, ne eos recipiat, antequam illuc redeant, ubi rapinam
fecerint, et omnia plene emendent.
CAP II.
Manifestus
raptor vel ecclesiae violator, si restituit vel de restituendo cavet, in vita
et in morte ad poenitentiam et ad sepulturam admittitur. Si vero noluit cavere,
quum posset, et in morte non
potest, clerici eius sepulturae interesse non debent, et clerici, interessentes
vel iniungentes poenitentiam contra hanc dispositionem, deponuntur ab officio
et beneficio.
Eugenius III.
Super eo vero,
†quod de raptoribus et ecclesiarum violatoribus, atque presbyteris, qui
poenitentiam eis iniungere vel eorum oblationes contra statutum nostrum
suscipere attentaverint, a nobis communi deliberatione statutum in concilio cum
fratribus nostris statuimus in constitutione ipsa, sanctorum Patrum vestigia
subsequentes, auctoritate Dei et beatorum Apostolorum Petri et Pauli pariter
confirmamus, Statuimus ut
quicunque ex his raptoribus, qui in Urbe suggerente diabolo violenter surrexerint in rapinam,
sive in ecclesiarum violatione manifeste fuerit deprehensus, nisi prius ablata
restituat, si poterit, vel emendandi firmam et plenam securitatem fecerit,
poenitentiae beneficium ei penitus denegetur. Si vero usque ab obitum, quod
absit, in contumacia sua
duraverit, et in extremis positus remedium poenitentiae humiliter postulaverit,
si emendationem vel emendandi securitatem praestiterit, ac fideiussores, qui
ablata restituere debeant, idoneos dederit: ei poenitentia et sepultura ecclesiastica concedantur. Qui
autem in sanitate obstinata mente non poenituerit vel emendaverit, et in morte
securitatem ac fideiussores, sicut diximus, praestare nequiverit, solennitas poenitentiae quidem parum prodesse videtur, sicut
credimus; sed de peccato contrito viaticum non negetur, ita tamen, ut nullus
clericorum sepulturae illius intersit, nec eius eleemosynam praesumat accipere.
Quodsi qui presbyterorum vel clericorum contra hoc in vita vel in morte
poenitentias dare, aut sepulturae illorum interesse, vel eorum eleemosynas accipere attentaverint, seu
huiusmodi rapinae participes inventi fuerint: ordinis sui damnum
irrecuperabiliter patiantur, et ecclesiastico beneficio careant.
|