CAP.
IV.
Ex principis
delegatione possunt praelati de raptu et aliis criminibus iudicare; poenam
tamen sanguinis infligere non possunt.
Alexander III.
Panormitano Archiepiscopo.
In
archiepiscopatu tuo dicitur contingere quandoque, quod
Sarraceni mulieres Christianas et pueros rapiunt, et eis abuti
praesumunt, et quosdam etiam, [quod
auditu est terribile,] interdum occidere non verentur. Quum autem
excessus huiusmodi carissimus in Christo filius noster, illustris rex Siciliae Willelmus tibi et aliis episcopis commiserit
puniendos, quid de Sarracenis agendum sit, qui fuerint in tam nefario
scelere intercepti, tua nos duxit prudentia consulendos. Super quo utique Consultationi tuae taliter
respondemus, quod tales, in iurisdictione tua exsistentes, pecuniaria poteris
poena mulctare, et etiam flagellis afficere ea [tamen] moderatione adhibita, quod flagella in vindictam
sanguinis transire minime videantur. Si vero ita fuerit super hoc gravis Sarracenorum excessus, quod mortem vel
detruncationem membrorum debeant sustinere, vindictam ipsam exercendam reserves regiae potestati.
|