CAP.
VI.
Raptus non
dicitur, ubi volens pro matrimonio abducitur; raptor tamen cum rapta
matrimonium contrahere potest, et post consummationem matrimonii alter sine
consensu alterius religionem ingredi non potest. H. d. cum cap.
sequenti.
Lucius III.
Burgensi Episcopo.
Quum causam,
quae inter E. militem latorem praesentium et uxorem eius vertitur, †tuae
commisissemus experientiae terminandam, E. miles repetens, mulierem legitime sibi
nupsisse, per probationes canonicas constanter se asseruit probaturum. Femina
vero proposuit, quod dominorum et parentum suorum suggestione alteri viro
tradita, ab illius militis amore divertit, qui a parentibus eam prius rapuerat,
illa tamen volente, ut dicitur, et postmodum, priusquam eam cognosceret,
desponsavit, deinde inclusa est in monasterium monialium, ubi etiam detinetur.
Unde, quoniam super his prudentia tua
duxit sedem apostolicam consulendam, significatione praesentium tibi Respondemus, quod, quum ibi raptus dicatur admitti, ubi nil
ante de nuptiis agitur, iste raptor dici non debet, quum habuerit mulieris
assensum, et prius eam desponsaverit, quam cognoverit; licet parentes forsitan reclamarent, a quibus eam dicitur,
rapuisse. Praeterea quum post matrimonium, carnis commixtione perfectum, teste
Apostolo uxor sui corporis potestatem non habeat, sed maritus, et e converso:
si praecessisse matrimonium vel ex probationibus viri canonicis, vel ex mulieris confessione
claruerit postmodum sine assensu viri non potuit ipsa monasterium ingredi, aut
aliter continentiam profiteri. Non ergo pro eo, quod post matrimonium
consummatum rapta per vim in monasterio fuerit, viri poterit consortium
declinare; maxime si probari nequeat, virum, ut mulier profiteretur,
continentiam assensisse.
|