CAP. XXXI.
Si habens literas Papae ad beneficium eis propter annuam pensionem
renunciat, non valent literae beneficiales per eum hoc tacito impetratae.
Idem Bituricensi Archiepiscopo
apostolicae sedis Legato.
Ad audientiam nostram te significante pervenit, quod quidam
clerici, obtentis a sede apostolica literis super provisione sua in aliquibus
ecclesiis tibi lege dioecesana
subiectis, recipientes ab eis annuas pensiones, seu alia beneficia, ab eorum
impetitione desistunt, renunciantes nostrarum
beneficio literarum, deinde ad sedem
apostolicam accedentes super provisione sua obtinent alias literas ab eadem, de
literis antea impetratis non habita mentione, et sic gratia benignitatis
apostolicae abutentes, ecclesias multipliciter inquietant. Ne igitur tales de
suae circumventionis astutía glorientur, Fraternitati tuae mandamus,
quatenus eos, qui, post literas nostras
taliter venditas, alias, de illis mentione non habita, impetrabunt de cetero,
vel hactenus impetrarunt, carere decernas commodo earundem, et ecclesias, contra quas fuerint impetratae, non
permittas earum occasione vexari, revocando in irritum, si quid earum praetextu
inveneris esse factum.
|