CAP.
V.
Fur occultus
potest post restitutionem et poenitentiam ad sacros ordines promoveri.
Alexander III.
Cremonensi Episcopo.
Ex literis
tuis, si bene meminimus, auribus nostris innotuit, et dilecti filii I. subdiaconi nostri diligens
relatio patefecit, quod B. lator
praesentium calicem quendam
in ecclesia minus caute dimissum rapiens, longo tempore detinere praesumpsit. †Postea
tamen poenitentia ductus presbytero in confessione excessum suum humiliter et
reverenter aperuit, et ecclesiae iuxta eiusdem presbyteri consilium, prout
dignum fuit, exinde satisfecit. Unde quoniam propter hoc ipsum tuae
fraternitatis discretio dubitat ordinare, prudentiae tuae per apostolica
scripta praecipiendo Mandamus,
quatenus, si praedictus B. sponte
confessus fuerit huiusmodi praesumptionis excessum, et exinde ecclesiae, cuius calix
fuerat, satisfecerit, nec est super hoc nota vel infamia manifesta respersus,
post peractam poenitentiam aut congruam partem poenitentiae, dummodo, alias
idoneum ipsum esse cognoscas, ad sacros ordines non dubites promovere.
|